Prologus I
Ausculta, o fili, praecepta magistri et inclina aurem cordis tui et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter comple ; ut ad eum per obedientiae laborem redeas, a quo per inobedientiae desidiam recesseras. Ad te ergo nunc meus sermo dirigitur, quisquis abrenuntians pro priis voluntatibus, Domino Christo vero regi militaturus, obedientix fortissima atque praeclara arma assumis. In primis , ut quidquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas ; ut qui nos jam in filiorum dignatus est numero computare non debeat aliquando de matis actibus nostris contristari. Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est, ut solum, ut iratus pater, non aliquando filios suos exheredet ; sed nec ut metuendus dominus, irritatus malis nostris, ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam, qui eum sequi noluerint ad gloriam.