The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 31 - DE CELLERARIO MONASTERII, QUALIS SIT (a)
  Cellararius monasterii elegatur de congregatione, sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater. Curam gerat de omnibus; sine iussione abbatis [sg.85] nihil faciat. Quæ iubentur custodiat; fratres non contristet. Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget. Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum quia qui bene ministraverit gradum bonum sibi adquirit. Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est. Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. Nihil ducat neglegendum. Neque avaritiæ studeat, neque prodigus sit et stirpator substantiæ monasterii, sed omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis.
  
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut