The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 48 - DE OPERA MANUUM COTIDIANA (b)
  A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimæ, usque in hora secunda plena lectioni vacent; hora secunda agatur tertia, et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur; facto autem primo signo nonæ horæ, deiungant ab opera sua singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit. Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis. In quadragesimæ vero diebus, a mane usque tertia plena vacent lectionibus suis, et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur. In quibus diebus quadragesimæ accipiant omnes singulos codices de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant; qui codices in caput quadragesimæ dandi sunt. Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios distollit : hic talis si quod absit repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; si non emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant. Neque frater ad fratrem iungatur horis inconpetentibus.
  
   
   
   
Retour en haut