The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (11,19-27)
   
   In illo tempore: Multi autem ex Iudǽis vénerant ad Martham et Maríam, ut consolaréntur eas de fratre. Martha ergo ut audívit quia Iésus venit, occúrrit illi; María autem domi sedébat. Dixit ergo Martha ad Iésum: “Dómine, si fuísses hic, frater meus non esset mórtuus! Sed et nunc scio quia, quæcúmque popósceris a Deo, dabit tibi Deus.” Dicit illi Iésus: “Resúrget frater tuus.” Dicit ei Martha: “Scio quia resúrget in resurrectióne in novíssimo die.” Dixit ei Iésus: “Ego sum resurréctio et vita. Qui credit in me, etsi mórtuus fúerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum. Credis hoc?” Ait illi: “Utíque, Dómine; ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei, qui in mundum venísti.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut