Feria III 18 Augustii 2026, Hebdomada XX per annum,
   Caput 63 - DE ORDINE CONGREGATIONIS
   
   Ordines suos in monasterio ita conservent ut conversationis tempus ut vitæ meritum discernit utque abbas constituerit. Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec, quasi libera utens potestate, iniuste disponat aliquid, sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem. Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos habuerint ipsi fratres sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum; et in omnibus omnino locis ætas non discernat ordines nec præiudicet, quia Samuhel et Danihel pueri presbyteros iudicaverunt. Ergo excepto hos quos, ut diximus, altiori consilio abbas prætulerit vel degradaverit certis ex causis, reliqui omnes ut convertuntur ita sint, ut verbi gratia qui secunda hora diei venerit in monasterio iuniorem se noverit illius esse qui prima hora venit diei, cuiuslibet ætatis aut dignitatis sit, pueris per omnia ab omnibus disciplina conservata. Iuniores igitur priores suos honorent, priores minores suos diligant. In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare nomine, sed priores iuniores suos fratrum nomine, iuniores autem priores suos nonnos vocent, quod intellegitur paterna reverentia. Abbas autem, quia vices Christi creditur agere, Dominus et abbas vocetur, non sua assumptione sed honore et amore Christi; ipse autem cogitet et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore.
   
   Ordines suos in monasterio ita conservent, ut conversionis tempus et vitae meritum discernit vel ut abbas constituerit. Qui abbas conturbet gregem sibi commissum nec quasi libera utens potestate injuste disponat aliquid : sed cogitet semper quia de omnibus judiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem
   
   Ergo secundum ordines quos constituerit vol quos habuerint ipsi fratres, sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum. Et in omnibus omnino locis aetas non discernatur, in ordine nec praejudicet quia Samuel et Daniel pueri presbyteros judicaverunt
   
   Ergo exceptis lis quos, ut diximus altiori consilio abbas praetulerit vel, degradaverit certis ex causis, reliqui omnes, ut convertumur, ita sint, ut verbi gratia, qui secund.a diei hora venerit in monasterium, jumorem se noverit esse illo qui prima hora diei venit, cujuslibet a ;tatis aut dignitatis sit. Pueris veto per omnia ab omnibus disciplina teneatur
   
   Juniores ergo priores suos honorent ; priores vero juniores diligant
   
   In ipsa autem appellatione nominum nulli liceat alium puro nomine appellare ; sed priores juniores suos fratres nominent, juniores autem priores suos nonnos vocent, quod intelligitur paterna reverentia. Abbas autem, quia vices Christi agete videtur, domnus et abbas vocetur : non sua assumptione, sed honore et amore Christi Ipse autem cogitet, et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut