The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
  v. O God, come to my assistance;
  r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
  r. O Lord, make haste to help me.
  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
  Allelúia.
  
  Hymnus
   Christe, pastórum caput atque princeps, géstiens huius celebráre festum, débitas sacro pia turba psallit cármine laudes.
  pro papa:
  Quas oves déderas, ovíle orbis ut totus fíeret sacrátum, hic tuo nutu pósitus suprémo cúlmine rexit.
  pro episcopo:
  Strénuum bello púgilem supérni chrísmatis pleno tuus unxit intus Spíritus dono, posuítque sanctam páscere gentem.
  pro presbytero:
  Hunc tibi eléctum fáciens minístrum ac sacerdótem sócians, dedísti dux ut astaret pópulo fidélis ac bonus altor.
   Hic gregis ductor fuit atque forma, lux erat cæco, mísero levámen, próvidus cunctis pater omnibúsque ómnia factus.
   Christe, qui sanctis méritam corónam reddis in cælis, dócili magístrum fac sequi vita, similíque tandem fine potíri.
   Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum.
  Ant. 1. Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
  Ant. 1. My God, despise not my plea during the persecution of sinners.
  Psalmus 54 (55)
Psalm 54 (55)
  Contra perfidum amicum
Against a treacherous friend
  Cœpit Iesus pavere et tædere (Mc 14, 33).
Jesus began to feel frightened and anxious (Mk 14:33).
  I
I
  Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam et ne abscondáris a deprecatióne mea; * inténde mihi et exáudi me.
  O God, give ear to my prayer, do not shrink from my supplications. Hearken unto me and answer me!
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum * a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris.
  I wander here and there, plaintive and groaning, before the threats of the enemy, before the oppression of the wicked!
  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem * et in ira molésti erant mihi.
  For they bring calamity upon me, and they pursue me with anger.
  Cor meum torquétur intra me, * et formído mortis cécidit super me.
  My heart trembles within me, and upon me the terrors of death descend.
  Timor et tremor venérunt super me, * et contéxit me pavor.
  Fear and terror assail me, and shudder envelops me.
  Et dixi: «Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, * et volábo et requiéscam?
  And I said: Oh! if I had the wings of the dove, I would fly away and settle in repose;
  Ecce elongábo fúgiens * et manébo in solitúdine.
  behold, I shall flee far away, and I shall remain in solitude.
  Exspectábo eum, qui salvum me fáciat * a spíritu procéllæ et tempestáte».
  I would hasten to seek an asylum, far from the rushing wind, far from the hurricane.
  Díssipa, Dómine, dívide línguas eórum, * quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte.
  Destroy them, O Lord, divide their tongues! For I behold violence and discord in the city.
  Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius, iníquitas et labor et insídiæ in médio eius; * et non defécit de platéis eius frauduléntia et dolus.
  Day and night they go round its ramparts; iniquity and vexation are in her midst, perversity is in her bosom, oppression and cunning do not leave her places.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
  Ant. My God, despise not my plea during the persecution of sinners.
  Ant. 2. Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
  Ant. 2. The Lord has freed us from the hands of our enemies and those who lie in wait.
  II
II
  Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, * sustinuíssem útique;
  For it is not an enemy that insults me: I would bear it;
  et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, * abscondíssem me fórsitan ab eo.
  it is not an adversary who rises up against me: I would hide myself before him.
  Tu vero, homo coæquális meus, * familiáris meus et notus meus,
  But thou wast another me, my confidant and my friend.
  qui simul habúimus dulce consórtium: * in domo Dei ambulávimus in concúrsu.
  We lived together in sweet intimacy, we went with the crowd unto the house of God.
  [Véniat mors super illos, et descéndant in inférnum vivéntes,
  [May death surprise them, let them descend alive to Sheol!
  quóniam nequítiæ in habitáculis eórum, in médio eórum. ]
  For wickedness is in their dwelling, in their midst.]
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
  Ant. The Lord has freed us from the hands of our enemies and those who lie in wait.
  Ant. 3. Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
  Ant. 3. Surrender thy fate unto the Lord, and He shall sustain thou.
  III
  Ego autem ad Deum clamábo, * et Dóminus salvábit me.
  As for me, I cry out to God, and the Lord will save me.
  Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, * et exáudiet vocem meam.
  In the evening, in the morning, in the middle of the day, I complain, I groan, and He shall hearken my voice.
  Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, * quóniam in multis sunt advérsum me.
  He shall deliver my soul in peace from the battle that is being waged against me, for there are many who are waging war against me.
  Exáudiet Deus et humiliábit illos, * qui est ante sǽcula.
  God will hearken, and He shall humble them, He who is before the ages.
  Non enim est illis commutátio, * et non timuérunt Deum.
  For there is no change in them, and they have not the fear of God.
  Exténdit manum suam in sócios; * contaminávit fœdus suum.
  he lays his hand on those who were at peace with Him, he violates His covenant.
  Lene super butyrum est os eius, * pugna autem cor illíus:
  From his mouth come words sweet as milk, and war is in his heart.
  mollíti sunt sermónes eius super óleum, * et ipsi sunt gládii destrícti.
  His speeches are smoother than oil, but they are naked swords.
  Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet; * non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.
  Commit thy lot unto the Lord, and He shall sustain thou; He shall not let the righteous forevermore totter.
  Tu vero, Deus, dedúces eos * in púteum intéritus.
  And Thou, O God, will bring them down into the pit of perdition;
  Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; * ego autem sperábo in te, Dómine.
  men of blood and cunning will not behold half their days; for my part, I put my trust in Thou.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
  Ant. Surrender thy fate unto the Lord, and He shall sustain thou.
  In primo nocturno, anno II
  De libro Qóhelet
  Qui custódit præcéptum non experiétur quidquam mali; tempus et iudícium cor sapiéntis intéllegit. Omni enim negótio tempus est et iudícium, et multa hóminis afflíctio; ignórat enim quid futúrum sit, nam quómodo sit futúrum, quis nuntiábit ei? Non est in hóminis potestáte dominári super spíritum nec cohibére spíritum, nec habet potestátem supra diem mortis, nec ulla remíssio est ingruénte bello, neque salvábit impíetas ímpium. Omnia hæc considerávi et dedi cor meum cunctis opéribus quæ fiunt sub sole, quo témpore dominátur homo hómini in malum suum. Et ita vidi ímpios sepúltos, discedéntes de loco sancto; in obliviónem cádere in civitáte quod ita egérunt: sed et hoc vánitas est. Etenim quia non profértur cito senténtia contra ópera mala, ídeo cor filiórum hóminum replétur, ut pérpetrent mala. Nam peccátor cénties facit malum et prolóngat sibi dies; verúmtamen novi quod erit bonum timéntibus Deum, qui veréntur fáciem eius. Non sit bonum ímpio, nec prolongábit dies suos quasi umbram, qui non timet fáciem Dómini.
  
  Est vánitas quæ fit super terram: sunt iusti quibus mala provéniunt, quasi ópera égerint impiórum, et sunt ímpii quibus bona provéniunt, quasi iustórum facta hábeant; sed et hoc vaníssimum iúdico. Laudávi ígitur lætítiam quod non esset hómini bonum sub sole, nisi quod coméderet et bíberet atque gaudéret et hoc solum secum auférret de labóre suo in diébus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole. Cum appósui cor meum ut scirem sapiéntiam et intellégerem occupatiónem quæ versátur in terra, quod diébus et nóctibus somnum non capit óculis, ecce intelléxi quod ómnium óperum Dei nullam possit homo inveníre ratiónem eórum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboráverit homo ad quæréndum, tanto minus invéniet; etiámsi díxerit sápiens se nosse, non póterit reperíre.
  
  Omnia hæc cóntuli in corde meo ut curióse intellégerem quod iusti atque sapiéntes et ópera eórum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an ódium, omníno nescit homo: coram illis ómnia. Sicut ómnibus sors una: iusto et ímpio, bono et malo, mundo et immúndo, immolánti víctimas et non immolánti. Sicut bonus sic et peccátor; ut qui iurat, ita et ille qui iuraméntum timet.
  
  r. Magna enim sunt iudícia tua, Dómine, et inenarrabília verba tua; * Magnificásti pópulum tuum et honorásti. v. Deduxísti sicut oves pópulum tuum in manu Móysi et Aaron. * Magnificásti. v. Glória Patri. * Magnificásti.
  
  In secundo nocturno, anno II
  Ex Epístulis sancti Pii papæ décimi (Ep. ad Domnum Delatte, 22 maii 1904. Ex Actis eius. Éd. Bonne Presse. vol 1, 66-68)
  Ex quo témpore, præcláræ vir memóriæ, Prosper Guéranger, primus decéssor tuus, quum sese ad sacræ litúrgiæ sciéntiam totum contulísset, vestra stúdio suo excitávit inflammavítque stúdia, nobilitátum nemo ignórat cœnóbii Solesménsis nomen, máxime ob datam sollertíssime óperam redintegrándæ in gregoriánis concéntibus véteris disciplínæ. Huiúsmodi incéptum, laboriósum æque ac frugíferum, vobis urgéntibus non defuére ab Apostólica Sede, nec sane póterant, testimónia laudis.
  
  Nos, qui máture offícii nostri duxérimus esse, hoc ággredi ex auctoritáte opus, id est gregoriános modos ad ratiónem restitúere antíquitus tráditam, permágni vestros in hoc génere labóres fácere, sæpe álias proféssi, novíssime osténdimus. Nunc autem peculiáris nobis est causa cur, præter hanc tantam in vobis sollértiam, deditíssimum Románo Pontífici ánimum dilaudémus.
  
  Etenim cogitántibus nobis vaticánam decérnere liturgicórum concéntuum editiónem, quæ auspíciis adornáta nostris ubíque usurpánda foret, ac vestram in hoc propósitum navitátem advocántibus, periucúndæ a te, dilécte fili, allátæ sunt lítteræ, quæ vos non modo promptos paratósque nuntiárent esse ad elaborándum in re, qua cuperémus, sed eiúsdem rei grátia, velle ádmodum, vulgátos iam vestrárum vigiliárum fructus nobis concédere. Itaque Congregatióni cui præsides, potissiméque famíliæ Solesménsi has volúimus esse partes, univérsam quæ exstet, véterum de hac re monumentórum ségetem more institutóque suo exploráre, indéque elaborátam digestámque editiónis huius matériam ministráre iis quos destinávimus probándam. Nóvimus quantópere Apostólicam Sedem Ecclesiámque díligas, divíni cultus decóri stúdeas, sancta monásticæ vitæ institúta custódias.
  
  r. Iurávit Dóminus, et non pænitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. v. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis. * Tu es sacérdos. v. Glória Patri. * Tu es sacérdos.
  
  Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
  Dóminus vobíscum.
  The Lord be with thee.
  r. Et cum spíritu tuo.
  r. And with thy spirit.
  Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
  May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
  r. Amen.
  r. Amen.
  Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
  Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
  Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
   Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
  May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.
Retour en haut