Die 2 septembris
1. Nicomedíæ in Bithynia, sancti Zenónis, mártyris.
2. Nicææ item in Bithynia, pássio sanctæ Theódotæ cum fíliis Evódio, Hermógene et Callísto.
3. Edéssæ in Osrhoéne, sancti Habib, diáconi et mártyris, qui, sub Licínio imperátore, a Lysánia præside in ignem cónici iussus, egrégium certámen perfécit.
4. Apaméæ in Syria, sancti Antoníni, mártyris, qui, lapicída, cum idóla géntium destruxísset, vicésimo ætátis anno propter fídei stúdium a pagánis necátus esse fertur.
5 *. Tarracóne in Hispánia, sancti Prósperi, epíscopi.
6. Lugdúni in Gállia, deposítio sancti lusti, epíscopi, qui, cum episcopátum post Aquileiénse Concílium dimisísset, una cum Viatóre lectóre in erémum Ægypti secéssit, ubi Aliquot annos mónachis consociátus húmilem egit vitam; cuius sanctum corpus cum óssibus sancti Viatóris Lugdúnurri póstea delátum est.
7. In monte Sorácte ad viam Flamíniam in Látio, sancti Nonnósi, abbátis.
8. Augustodúni in Burgúndia, sancti Syágrii, epíscopi, qui in concíliis quibus intérfuit sciéntia et zelo prælúxit.
9 *. Avenióne in Província, sancti Agrícolæ, epíscopi, qui, post vitam monásticam in ínsula Lirinénsi ductam, sancto Magno, patri suo, auxílio fuit eíque in episcopátu succéssit.
10. In Picéno Itáliæ, sancti Elpídii, cuius nómine óppidum, ubi corpus eius asservátur, appellátum est.
11 *. Pontídæ in pago Bergoménsi Langobárdiæ, sanctórum Albérti et Viti, monachórum, quorum prior milítiam Christi ármis honoribúsque sæculi præpósuit et in própria civitáte iuxta consuetúdines Cluniacénses monastérium cóndidit, cui alter prǽfuit.
12 *. In monte Carmélo in Palæstína iuxta fontem Elíæ, beáti Brochárdi, prióris eremitárum quibus sanctus Albértus, Hierosolymitánus epíscopus, vitæ formam trádidit, ut die ac nocte permanérent in lege Dómini cogitántes et in oratiónibus vígiles.
13 *. Skeníngiæ in Suécia, beátæ Ingrídis Elofsdotter, quæ, vídua effécta, ómnia bona sua in Dei honórem dicávit et post peregrinatiónem in Terram Sanctam hábitum moniálium Ordinis Prædicatórum índuit.
14 *. Parísiis in Gállia, pássio beatórum mártyrum Ioánnis Maríæ du Lau d'Allemans, Francísci Ioséphi et Petri Ludovíci de la Rochefoucauld, episcopórum, atque nonagínta et trium sociórum, clericórum vel religiosórum, qui, cum iusiurándum nefárie témpore gállicæ perturbatiónis cléricis impósitum renuíssent, in convéntum Carmelitárum coácti in ódium religiónis pro Christo trucidáti sunt.
Quorum nomina: beati Vincentius Abraham, Andreas Angar, Ioannes Baptista Claudius Aubert, Franciscus Balmain, Ioannes Petrus Bangue, Ludovicus Franciscus Andreas Barret, losephus Bécavin, I acobus lulius Bonnaud, Ioannes Antonius Hyacinthus Boucharène de Chaumeils, I oannes Franciscus Bosquet, Claudius Cayx seu Dumas, Ioannes Wharton de Millon, Claudius Chaudet, Nicolaus Clairet, Claudius Colin, Franciscus Dardan, Gulielmus Antonius Delfaut, Maturinus Victor Deruelle, Gabriel Desprez de Roche, Thomas Nicolaus Dubray, Thomas Renatus Dubuisson, Franciscus Dumasrambaud de Calandelle, Henricus Hippolytus Ermès, Armandus de Foucauld de Pontbriand, lacobus Friteyre-Durvé, Claudius Franciscus Gagnières des Oranges, Ludovicus Laurentius Gaultier, Ioannes Goizet, Andreas Grasset de Saint-Sauveur, Ioannes Antonius Guilleminet, Ioannes Baptista Jannin, I oannes Lacan, Petrus Landry, Claudius Antonios Radulphus de Laporte, Robertus le Bis, Maturinus Nicolaus Le Bous de Villeneuve de la Villecrohain, Oliverius Lefèvre, Carolus Franciscus Legué, I acobus losephus Lejardinier Deslandes, lacobus Ioannes Lemeunier, Vincentius losephus le Rousseau de Rosencoat, Franciscus Cæsar Londiveau, Ludovicus Longuet, lacobus Franciscus de Lubersac, Gaspar Claudius Maignien, Ioannes Philippus Marchand, Ludovicus Mauduit, Franciscus Ludovicus Méallet de Fargues, I acobus Alexander Menuret, Ioannes Baptista Nativelle, Renatus Nativelle, Matthias Augustinus Nogier, losephus Thomas Pazery de Thorame, lulius Honoratus Cyprianus Pazery de Thorame, Petrus Franciscus Pazery de Thorame, Petrus Ploquin, Renatus Nicolaus Poret, lulianus Poulain-Delaunay, Ioannes Robertus Quéneau, Franciscus Urbanus Salins de Niart, Ioannes Henricus Ludovicus Samson, Ioannes Antonius de Savine, Ioannes Antonius Barnabas Séguin, I oannes Baptista Maria Messier, Lupus Thomas seu Bonnotte, Franciscus Vareilhe-Duteil, Petrus Ludovicus losephus Verrier; atque Ludovicus Barreau de la Touche, e Congregatione Sancti Mauri Ordinis Sancti Benedicti; I oannes Franciscus Burté, ex Ordine Fratrum Minorum; Apollinaris (Ioannes I acobus) Morel, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum; Ambrosius Augustinus Chevreux et Renatus lulianus Massey, ex Ordine Sancti Benedicti; Bernardus Franciscus de Cucsac, I acobus Gabriel Galais, Petrus Gauguin, Petrus Michael Guérin, lacobus Stephanus Philippus Hourrier, Henricus Augustus Luzeau de la Mulonnière, Joannes Baptista Michael Pontus, Petrus Nicolaus Psalmon et Claudius Rousseau, e Societate a Sancto Sulpitio; Carolus leremias Bérauld du Pérou, Franciscus Ludovicus Hébert et Franciscus Lefranc, e Societate Iesu et Mariæ, Urbanus Lefèvre, e Societate Parisiensi Missionum ad exteras gentes; Severinus (Cìeorgius) Cìirauld, e Tertio Ordine Regulari Sancti Francisci, omnes presbyteri; Ludovicus Alexius Matthias Boubert, Stephanus Franciscus Deusdedit de Ravinel et I acobus Augustinus Robert de Lézardières, diaconi; Salomon (Cìulielmus Nicolaus Ludovicus) Leclercq, religiosus Scholarum Christianarum; Augustus Nézel, clericus, atque Carolus Regis Matthæus de la Calmette.
15 *. Ibídem, eódem die et anno, beáti Petri lacóbi Maríæ Vitalis, presbyteri, et vigínti sociórum, mártyrum, qui in eádem tempestáte in abbátia Sancti Germáni Praténsi in ódium Ecclésiæ interfécti sunt.
Quorum nomina: beati Daniel Ludovicus Andre des Pommerayes, Ludovicus Remigius Benoist, Ludovicus Renatus Nicolaus Benoist, Antonius Carolus Octavianus du Bouzet, Ioannes Andreas Capeau, Armandus Chapt de Rastignac, Claudius Fontaine, Petrus Ludovicus Gervais, Sanctus Huré, Ioannes Ludovicus Guyard de Saint-Clair, Alexander Carolus Lenfant, Laurentius, Ludovicus le Danois, Thomas Ioannes Monsaint, Franciscus I osephus Pey, Ioannes Iosephus Rateau, Marcus Ludovicus Royer, Ioannes Petrus Simon, necnon Carolus Ludovicus Hurtrel, ex Ordine Minimorum, omnes presbyteri, et Ludovicus Beniamin Hurtrel, diaconus.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
r. Deo grátias.
v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
Lectio brevis (Iac 5, 8-11)
Patiéntes estóte, et vos, confirmáte corda vestra, quóniam advéntus Dómini appropinquávit. Nólite ingemíscere fratres, in altérutrum, ut non iudicémini; ecce iudex ante iánuam assístit. Exémplum accípite, fratres, labóris et patiéntiæ prophétas, qui locúti sunt in nómine Dómini. Ecce beatificámus eos, qui sustinuérunt; sufferéntiam Iob audístis et finem Dómini vidístis, quóniam miséricors est Dóminus et miserátor.
Be you therefore also patient, and strengthen your hearts: for the coming of the Lord is at hand. Grudge not, brethren, one against another, that you may not be judged. Behold the judge standeth before the door. Take, my brethren, for an example of suffering evil, of labour and patience, the prophets, who spoke in the name of the Lord. Behold, we account them blessed who have endured. You have heard of the patience of Job, and you have seen the end of the Lord, that the Lord is merciful and compassionate.
Verbum Dómini. r. Deo grátias.
Word of the Lord. r. Let us give thanks to God.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
May Saint Mary and all the Saints intercede for us with the Lord, that we may deserve to be helped and saved by him who lives and reigns for ever and ever. r. Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
And may their souls rest in peace through the mercy of God. r. Amen.
v. Ite in pace. r. Deo grátias.
v. Go in peace. r. Let us give thanks to God.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.