Die 27 octobris
1. Romæ, sancti Evarísti, papæ, qui quartus post beátum Petrum sub Traiáno imperatóre Románam rexit Ecclésiam.
2. Apud Smyrnam in Asia, sancti Thraséæ, epíscopi Euméniæ in Phrygia et mártyris.
3 *. Arvérnæ in Aquitánia, sancti Namátii, epíscopi, qui ecclésiam cathedrálem exstrúxit.
4. Neápoli in Campánia, deposítio sancti Gaudiósi, epíscopi, qui ob Vandalórum persecutiónem ex Abitínis in Campániam venísse et sancto fine in monastério quievísse fertur.
5 *. In Hiénsi Scótiæ ínsula, sancti Otteráni, mónachi, qui inter primos discípulos fuit sancti Colúmbæ.
6 *. Vicétiæ in Venétia, commemorátio beáti Bartholomæi de Bregántia, epíscopi, ex Ordine Prædicatórum, qui in hac civitáte Milítiam Iesu Christi ad fidem cathólicam et Ecclésiæ libertátem tuéndam instítuit.
7 *. In civitáte Paterna in pago Valentíno Hispániæ, beáti Salvatóris Mollar Ventura, religiósi ex Ordine Fratrum Minórum et mártyris, qui, témpore persecutiónis erga fidem, in Christi sánguine discípulus fidélis méruit rédimi.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
r. Deo grátias.
v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
Lectio brevis (Eccli 44,2.13-15)
Multam glóriam fecit Dóminus, magnificéntiam suam a sǽculo. Usque in ætérnum manet semen eórum, et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem; sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia.
Verbum Dómini. r. Deo grátias.
Word of the Lord. r. Let us give thanks to God.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
May Saint Mary and all the Saints intercede for us with the Lord, that we may deserve to be helped and saved by him who lives and reigns for ever and ever. r. Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
And may their souls rest in peace through the mercy of God. r. Amen.
v. Ite in pace. r. Deo grátias.
v. Go in peace. r. Let us give thanks to God.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.