Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (13,10-17)
In illo tempore: Erat Iesus docens in una synagogárum sábbatis. Et ecce múlier, quæ habébat spíritum infirmitátis annis decem et octo et erat inclináta nec omníno póterat sursum respícere. Quam cum vidísset Iésus, vocávit et ait illi: “Múlier, dimíssa es ab infirmitáte tua”, et impósuit illi manus; et conféstim erécta est et glorificábat Deum. Respóndens autem archisynagógus, indígnans quia sábbato curásset Iésus, dicébat turbæ: “Sex dies sunt, in quibus opórtet operári; in his ergo veníte et curámini et non in die sábbati.” Respóndit autem ad illum Dóminus et dixit: “Hypócritæ, unusquísque vestrum sábbato non solvit bovem suum aut ásinum a præsépio et ducit adaquáre? Hanc autem fíliam Ábrahæ, quam alligávit Sátanas ecce decem et octo annis, non opórtuit solvi a vínculo isto die sábbati?” Et cum hæc díceret, erubescébant omnes adversárii eíus, et omnis pópulus gaudébat in univérsis, quæ glorióse fiébant ab eo.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel