The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
  v. O God, come to my assistance;
  r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
  r. O Lord, make haste to help me.
  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
  Allelúia.
  
  Hymnus
  Ætérne sol, qui lúmine creáta comples ómnia, supréma lux et méntium, te corda nostra cóncinunt.
  Tuo fovénte Spíritu, hic viva luminária fulsére, per quæ sæculis patent salútis sémitæ.
  Quod verba missa cælitus, natíva mens quod éxhibet, per hos minístros grátiæ novo nitóre cláruit.
  Horum corónæ párticeps, doctrína honéstus lúcida, hic vir beátus splénduit quem prædicámus láudibus.
  Ipso favénte, quǽsumus, nobis, Deus, percúrrere da veritátis trámitem, possímus ut te cónsequi.
  Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
  Ant. 1. Díligam te, Dómine, virtus mea.
  Ant. 1. I love thee, Lord, my strength.
  Psalmus 17 (18), 2-30
Psalm 17 (18), 2-30
  Gratiarum actio pro salute et victoria
  Thanksgiving for salvation and victory.
  In illa hora factus est terræmotus magnus (Apc 11, 13).
In that hour there was a great earthquake (Rev 11:13).
  I
I
  Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. * Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
  I will love Thou, Lord, my strength. Lord, my firmament, my refuge and my deliverer.
  Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; * protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.
  My God is my helper, and I will hope in Him. He is my protector, and the horn of my salvation, and my defender.
  Laudábilem invocábo Dóminum * et ab inimícis meis salvus ero.
  I will call upon the Lord in praise of Him, and I will be delivered from my enemies.
  Circumdedérunt me fluctus mortis, * et torréntes Bélial conturbavérunt me;
  The waves of death have encircled me, and the torrents of Belial have afflicted me,
  funes inférni circumdedérunt me, * præoccupavérunt me láquei mortis.
  The pains of death have surrounded me, and the torrents of iniquity have filled me with trouble.
  In tribulatióne mea invocávi Dóminum * et ad Deum meum clamávi;
  In my affliction I called on the Lord, and cried out to my God.
  exaudívit de templo suo vocem meam, * et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.
  And from His holy temple He heard my voice; and my cry penetrated into His presence even to His ears.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Díligam te, Dómine, virtus mea.
  Ant. I love thee, Lord, my strength.
  Ant. 2. Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
  Ant. 2. The Lord gave me salvation, forasmuch as He was pleased with me.
  II
II
  Commóta est et contrémuit terra; fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, * quóniam irátus est.
  The earth shook and trembled: the foundations of the mountains were troubled and were moved, because he was angry with them.
  Ascéndit fumus de náribus eius, et ignis de ore eius dévorans; * carbónes succénsi processérunt ab eo.
  There went up a smoke in his wrath: and a fire flamed from his face: coals were kindled by it.
  Inclinávit cælos et descéndit, * et calígo sub pédibus eius.
  He bowed the heavens, and came down: and darkness was under his feet.
  Et ascéndit super cherub et volávit, * ferebátur super pennas ventórum.
  And he ascended upon the cherubim, and he flew; he flew upon the wings of the winds.
  Et pósuit ténebras latíbulum suum, in circúitu eius tabernáculum eius, * tenebrósa aqua, nubes áeris.
  And he made darkness his covert, his pavilion round about him: dark waters in the clouds of the air.
  Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, * grando et carbónes ignis.
  At the brightness that was before him the clouds passed, hail and coals of fire.
  Et intónuit de cælo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: * grando et carbónes ignis.
  And the Lord thundered from heaven, and the highest gave his voice: hail and coals of fire.
  Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, * fúlgura iecit et conturbávit eos.
  And he sent forth his arrows, and he scattered them: he multiplied lightnings, and troubled them.
  Et apparuérunt fontes aquárum, * et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
  16 Then the fountains of waters appeared, and the foundations of the world were discovered:
  ab increpatióne tua, Dómine, * ab inspiratióne spíritus iræ tuæ.
  At thy rebuke, O Lord, at the blast of the spirit of thy wrath.
  Misit de summo et accépit me * et assúmpsit me de aquis multis;
  He sent from on high, and took me: and received me out of many waters.
  erípuit me de inimícis meis fortíssimis et ab his, qui odérunt me, * quóniam confortáti sunt super me.
  He delivered me from my strongest enemies, and from them that hated me: for they were too strong for me.
  Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, * et factus est Dóminus fulciméntum meum;
  They prevented me in the day of my affliction: and the Lord became my protector.
  et edúxit me in latitúdinem, * salvum me fecit, quóniam vóluit me.
  And he brought me forth into a large place: he saved me, because he was well pleased with me.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
  Ant. The Lord gave me salvation, forasmuch as He was pleased with me.
  Ant. 3. Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
  Ant. 3. Thou, Lord, make my torch shine; light my darkness
  III
III
  Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam * et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,
  And the Lord will reward me according to my justice; and will repay me according to the cleanness of my hands:
  quia custodívi vias Dómini * nec ímpie recéssi a Deo meo.
  Because I have kept the ways of the Lord; and have not done wickedly against my God.
  Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, * et iustítias eius non réppuli a me;
  For all his judgments are in my sight: and his justices I have not put away from me.
  et fui immaculátus cum eo * et observávi me ab iniquitáte.
  And I shall be spotless with him: and shall keep myself from my iniquity.
  Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam * et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius.
  And the Lord will reward me according to my justice; and according to the cleanness of my hands before his eyes.
  Cum sancto sanctus eris * et cum viro innocénte ínnocens eris
  With the holy, thou wilt be holy; and with the innocent man thou wilt be innocent.
  et cum elécto eléctus eris * et cum pervérso cállidus eris.
  And with the elect thou wilt be elect: and with the perverse thou wilt be perverted.
  Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies * et óculos superbórum humiliábis.
  For thou wilt save the humble people; but wilt bring down the eyes of the proud.
  Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; * Deus meus illúminat ténebras meas.
  For thou lightest my lamp, O Lord: O my God enlighten my darkness.
  Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas * et in Deo meo transíliam murum.
  For by thee I shall be delivered from temptation; and through my God I shall go over a wall.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
  Ant. Thou, Lord, make my torch shine; light my darkness
  In primo nocturno, anno I
  De Epístula beáti Pauli apóstoli ad Romános
  Inexcusábilis es, o homo omnis, qui iúdicas. In quo enim iúdicas álterum, teípsum condémnas; éadem enim agis, qui iúdicas. Scimus enim quóniam iudícium Dei est secúndum veritátem in eos qui tália agunt. Exístimas autem hoc, o homo, qui iúdicas eos qui tália agunt, et facis ea, quia tu effúgies iudícium Dei? An divítias benignitátis eius et patiéntiæ et longanimitátis contémnis, ignórans quóniam benígnitas Dei ad pæniténtiam te addúcit?
  
  Secúndum durítiam autem tuam et impnitens cor thesaurízas tibi iram in die iræ et revelatiónis iusti iudícii Dei, qui reddet unicuíque secúndum ópera eius: his quidem, qui secúndum patiéntiam boni óperis glóriam et honórem et incorruptiónem quærunt, vitam ætérnam; his autem, qui ex contentióne et non obœdiunt veritáti, obdiunt autem iniquitáti, ira et indignátio. Tribulátio et angústia in omnem ánimam hóminis operántis malum, Iudæi primum et Græci; glória autem et honor et pax omni operánti bonum, Iudæo primum et Græco. Non est enim personárum accéptio apud Deum!
  
  Quicúmque enim sine lege peccavérunt, sine lege et períbunt; et quicúmque in lege peccavérunt, per legem iudicabúntur. Non enim auditóres legis iusti sunt apud Deum, sed factóres legis iustificabúntur. Cum enim gentes, quæ legem non habent, naturáliter, quæ legis sunt, fáciunt, eiúsmodi legem non habéntes ipsi sibi sunt lex; qui osténdunt opus legis scriptum in córdibus suis, testimónium simul reddénte illis consciéntia ipsórum, et inter se ínvicem cogitatiónibus accusántibus aut étiam defendéntibus, in die cum iudicábit Deus occúlta hóminum secúndum evangélium meum per Christum Iesum.
  
  r. Deus, in te sperávi, Dómine, non confúndar in ætérnum. * In tua iustítia líbera me et éripe me. v. Esto mihi in Deum protectórem et in locum munítum, ut salvum me fácias. * In tua iustítia. v. Glória Patri. * In tua iustítia.
  
  In secundo nocturno, anno I
  Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte (Lib. 12, 55-57: CCL 62, 625-627)
  Pater sancte, magna mihi erga res tuas relígio est. Neque quia, te solum innascíbilem et Unigénitum ex te natum sciens, génitum tamen Spíritum Sanctum non dictúrus sim, dicam umquam creátum. Mihi autem inenarrábilis est, cuius pro me mihi inenarrábiles sunt loquélæ. Nam ut in eo quod ante ætérna témpora Unigénitus tuus ex te natus est, cessánte omni ambiguitáte sermónis atque intellegéntiæ difficultáte, solum quod natus est manet; ita quod ex te per eum Spíritus Sanctus tuus est, etsi sensu quidem non percípiam, sed tamen téneo consciéntia. In spiritálibus enim rebus tuis hæbes sum, Unigénito tuo dicénte: Ne miréris quod díxerim tibi: " Opórtet vos nasci dénuo. " Spíritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde véniat et quo eat; sic est omnis qui natus est ex aqua et Spíritu.
  
  Regeneratiónis meæ fidem óbtinens néscio, et quod ignóro iam téneo. Sine sensu enim meo renáscor cum efficiéntia renascéndi. Modus autem Spíritui nullus est loquéndi cum velit, quod velit, ubi velit. Et cuius adeúntis atque abeúntis causa, sub assisténtis licet consciéntia, nesciátur, huius natúram inter creatúras réferam et oríginis suæ definitióne moderábor? Omnia quidem facta per Fílium, quia apud te Deum in princípio erat Deus Verbum, Ioánnes tuus lóquitur. Sed creáta ómnia in eo in cælis et in terra visibília et invisibília Paulus enúmerat. Et cum univérsa in Christo et per Christum creáta memoráret, de Spíritu Sancto sufficiéntem sibi significatiónem eam existimávit, quod hunc Spíritum tuum díceret.
  
  Cum his ego próprie eléctis tibi viris hæc ita séntiam, ut sicut nihil áliud ultra sensum intellegéntiæ meæ secúndum eos de Unigénito tuo dicam quam esse natum, ita quoque ultra ingénii humáni opiniónem secúndum eos nihil áliud de Sancto Spíritu tuo loquar quam Spíritum tuum esse. Neque sit mihi inútilis pugna verbórum, sed incunctántis fídei constans proféssio. Consérva, oro, hanc fídei meæ incontaminátam religiónem, et usque ad excéssum spíritus mei dona mihi hanc consciéntiæ meæ vocem: ut quod in regeneratiónis meæ sýmbolo baptizátus in Patre et Fílio et Spíritu Sancto proféssus sum, semper obtíneam, Patrem scílicet te nostrum, Fílium tuum una tecum adórem, Sanctum Spíritum tuum qui ex te per Unigénitum tuum est promérear.
  
  r. Iurávit Dóminus, et non pænitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. v. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis. * Tu es. v. Glória Patri. * Tu es.
  
  Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
  Dóminus vobíscum.
  The Lord be with thee.
  r. Et cum spíritu tuo.
  r. And with thy spirit.
  Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
  May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
  r. Amen.
  r. Amen.
  Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
  Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
  Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
   Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
  May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.
Retour en haut