Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (1,29-39)
In illo tempore: Egrediéntes Iesus et discipuli eius de synagóga venérunt in domum Simónis et Andréæ cum Iacóbo et Ioánne. Socrus autem Simónis decumbébat febrícitans; et statim dicunt ei de illa. Et accédens elevávit eam apprehénsa manu; et dimísit eam febris, et ministrábat eis. Véspere autem facto, cum occidísset sol, afferébant ad eum omnes male habéntes et dæmónia habéntes; et erat omnis cívitas congregáta ad iánuam. Et curávit multos, qui vexabántur váriis languóribus, et dæmónia multa eiécit et non sinébat loqui dæmónia, quóniam sciébant eum. Et dilúculo valde mane surgens egréssus est et ábiit in desértum locum ibíque orábat. Et persecútus est eum Simon et qui cum illo erant; et cum inveníssent eum, dixérunt ei: “Omnes quærunt te!” Et ait illis: “Eámus alíbi in próximos vicos, ut et ibi prædícem: ad hoc enim veni.” Et venit prǽdicans in synagógis eórum per omnem Galilǽam et dæmónia eíciens.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel