A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimæ, usque in hora secunda plena lectioni vacent; hora secunda agatur tertia, et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur; facto autem primo signo nonæ horæ, deiungant ab opera sua singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit. Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis.
In quadragesimæ vero diebus, a mane usque tertia plena vacent lectionibus suis, et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur.
In quibus diebus quadragesimæ accipiant omnes singulos codices de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant; qui codices in caput quadragesimæ dandi sunt.
Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios distollit : hic talis si quod absit repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; si non emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant. Neque frater ad fratrem iungatur horis inconpetentibus.
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)