The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 31 Iulii 2027, Hebdomada XVII per annum,
  v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
  v. O God, come to my assistance;
  r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
  r. O Lord, make haste to help me.
  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
  Allelúia.
  
  Hymnus
   Christe, pastórum caput atque princeps, géstiens huius celebráre festum, débitas sacro pia turba psallit cármine laudes.
  pro papa:
  Quas oves déderas, ovíle orbis ut totus fíeret sacrátum, hic tuo nutu pósitus suprémo cúlmine rexit.
  pro episcopo:
  Strénuum bello púgilem supérni chrísmatis pleno tuus unxit intus Spíritus dono, posuítque sanctam páscere gentem.
  pro presbytero:
  Hunc tibi eléctum fáciens minístrum ac sacerdótem sócians, dedísti dux ut astaret pópulo fidélis ac bonus altor.
   Hic gregis ductor fuit atque forma, lux erat cæco, mísero levámen, próvidus cunctis pater omnibúsque ómnia factus.
   Christe, qui sanctis méritam corónam reddis in cælis, dócili magístrum fac sequi vita, similíque tandem fine potíri.
   Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum.
  Ant. 1. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
  Ant. 1. He who humbles himself like a little child is greater in the kingdom of heaven.
  Psalmus 130 (131)
Psalm 130 (131)
  Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Childlike trust in the Lord
  Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11, 29).
Learn from Me that I am gentle and humble of heart (Mt 11:29).
  Dómine, non est exaltátum cor meum, * neque eláti sunt óculi mei,
  O Lord, my heart is not exalted: nor are my eyes lofty.
  neque ambulávi in magnis, * neque in mirabílibus super me.
  Neither have I walked in great matters, nor in wonderful things above me.
  Vere pacátam et quiétam * feci ánimam meam;
  If I was not humbly minded, but exalted my soul:
  sicut ablactátus in sinu matris suæ, * sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.
  As a child that is weaned is towards his mother, so reward in my soul.
  Speret Israel in Dómino * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  Let Israel hope in the Lord, from henceforth now and for ever.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
  Ant. He who humbles himself like a little child is greater in the kingdom of heaven.
  Ant. 2. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
  Ant. 2. My God, in the simplicity of my heart, I joyfully offered myself completely.
  Psalmus 131 (132)
Psalm 131 (132)
  Divina promissa domui David data
Divine promise given to the house of David.
  Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 32).
The Lord God gave David his father's throne (Lk 1:32).
  I
I
  Meménto, Dómine, David * et omnis mansuetúdinis eius,
  Keep in remembrance, O Lord, David, and all his meekness,
  quia iurávit Dómino, * votum vovit Poténti Iacob:
  for he swore this oath unto the Lord, this vow unto the Mighty One of Jacob:
  Non introíbo in tabernáculum domus meæ, * non ascéndam in lectum strati mei,
  "I will not enter the tent where I dwell, nor will I climb on the bed where I rest;
  non dabo somnum óculis meis * et palpebris meis dormitatiónem,
  I will not give sleep to my eyes, nor drowsiness to my eyelids,
  donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Poténti Iacob.
  until such time as I have found a place for the Lord, a dwelling place for the Mighty One of Jacob. »
  Ecce audívimus eam esse in Ephratha, * invénimus eam in campis Iaar.
  Behold, we heard, that [the ark] is in Ephrata; we found it in the fields of Jaar.
  Ingrediámur in tabernáculum eius, * adorémus ad scabéllum pedum eius. -
  Let us go to His tent, let us worship the stool of His feet.
  Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca fortitúdinis tuæ.
  Arise, Lord, in Thy rest, Thou and the ark of Thy majesty!
  Sacerdótes tui induántur iustítiam, * et sancti tui exsúltent.
  Let thy priests be clothed with righteousness, and let thy saints shout for joy.
  Propter David servum tuum * non avértas féáciem christi tui.
  For David's sake, thy servant, do not reject the face of him whom thou hast anointed.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
  Ant. My God, in the simplicity of my heart, I joyfully offered myself completely.
  Ant. 3. Iurávit Dóminus David veritátem; firmávit regnum eius in ætérnum.
  Ant. 3. The Lord David has sworn in truth; He hath established His kingdom forevermore.
  II
II
  Iurávit Dóminus David veritátem * et non recédet ab ea:
  The Lord swore the truth to David, and He shall not depart from it:
  «De fructu ventris tui * ponam super sedem tuam.
  I will set up on thy throne the fruit of thy womb.
  Si custodíerint fílii tui testaméntum meum * et testimónia mea, quæ docébo eos,
  If thy children keep My covenant and the precepts that I will teach them,
  fílii eórum usque in sæculum * sedébunt super sedem tuam».
  and their sons will sit on thy throne forevermore.
  Quóniam elégit Dóminus Sion, * desiderávit eam in habitatiónem sibi:
  For the Lord has chosen Zion; He chose her for His home.
  «Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; * hic habitábo, quóniam desiderávi eam.
  This is the place of My rest forevermore; I will dwell there, for I have desired it.
  Cibária eius benedícens benedícam, * páuperes eius saturábo pánibus.
  By blessing I will bless his provisions; I will fill his poor with bread.
  Sacerdótes eius índuam salutári, * et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
  I will clothe his priests with salvation, and his saints will rejoice with exultation.
  Illic germináre fáciam cornu David, * parábo lucérnam christo meo.
  There I will cause the power of David to sprout; I will prepare a lamp for him whom I have anointed.
  Inimícos eius índuam confusióne, * super ipsum autem efflorébit diadéma eius».
  I will put His enemies to shame; but My Holiness will bloom his diadem.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Iurávit Dóminus David veritátem; firmávit regnum eius in ætérnum.
  Ant. The Lord David has sworn in truth; He hath established His kingdom forevermore.
  In primo nocturno, anno I
  De libro primo Regum
  Misit Achab ad omnes fílios Israel et congregávit prophétas in monte Carméli. Accédens autem Elías ad omnem pópulum ait: "Usquequo claudicátis in duas partes? Si Dóminus est Deus, sequímini eum; si autem Baal, sequímini illum." Et non respóndit ei pópulus verbum. Et ait rursus Elías ad pópulum: "Ego remánsi prophéta Dómini solus; prophétæ autem Baal quadringénti et quinquagínta viri sunt. Dentur nobis duo boves, et illi éligant sibi bovem unum et in frusta cædéntes ponant super ligna; ignem autem non suppónant. Et ego fáciam bovem álterum et impónam super ligna; ignémque non suppónam. Invocáte nomen dei vestri, et ego invocábo nomen Dómini; et Deus qui exaudíerit per ignem, ipse est Deus!" Respóndens omnis pópulus ait: "Optima proposítio."
  
  Prophétæ Baal clamábant voce magna et incidébant se iuxta ritum suum cultris et lancéolis, donec perfunderéntur sánguine. Postquam autem tránsiit merídies et, illis prophetántibus, vénerat tempus quo sacrifícium offérri solet, nec audiebátur vox neque áliquis respondébat nec attendébat orántes, dixit Elías omni pópulo: "Veníte ad me." Et, accedénte ad se pópulo, curávit altáre Dómini, quod destrúctum fúerat; et tulit duódecim lápides iuxta númerum tríbuum filiórum Iacob, ad quem factus est sermo Dómini dicens: "Israel erit nomen tuum." Et ædificávit lapídibus altáre in nómine Dómini fecítque aquædúctum quasi pro duóbus satis in circúitu altáris et compósuit ligna divisítque per membra bovem et pósuit super ligna et ait: "Impléte quáttuor hýdrias aqua et fúndite super holocáustum et super ligna." Rursúmque dixit: "Etiam secúndo hoc fácite." Qui cum fecíssent et secúndo, ait: "Etiam tértio idípsum fácite." Fecerúntque et tértio, et currébant aquæ circum altáre, et fossa aquædúctus repléta est.
  
  Cum iam tempus esset ut offerrétur sacrifícium, accédens Elías prophéta ait: "Dómine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hódie osténde quia tu es Deus in Israël et ego servus tuus et iuxta præcéptum tuum feci ómnia hæc. Exáudi me, Dómine, ut discat pópulus iste quia tu, Dómine, es Deus et tu convertísti cor eórum íterum!" Cécidit autem ignis Dómini et vorávit holocáustum et ligna et lápides, púlverem quoque et aquam, quæ erat in aquædúctu lambens. Quod cum vidísset omnis pópulus, cécidit in fáciem suam et ait: "Dóminus ipse est Deus, Dóminus ipse est Deus!"
  
  r. Præcípita, Dómine, omnes operários iniquitátis, et dívide linguas eórum, quóniam vidi iniquitátem et contradictiónem advérsus sanctam civitátem tuam Ierúsalem. * Muro tuo inexpugnábili circumcínge nos, Dómine Deus noster. v. Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen tuum super nos invocátum est. * Muro tuo. v. Glória Patri. * Muro tuo.
  
  In secundo nocturno, anno I
  Ex Actis a Ludovíco Consálvo ex ore sancti Ignátii excéptis (Cap 1, 5-8: cf. AS (Boll.) Julii VII 636)
  Cum esset inánium librórum mendaciúmque lectióni deditíssimus, qui sunt de egrégiis illústrium virórum gestis inscrípti, ubi se incólumem sensit, Ignátius nonnúllos ex iis, falléndi témporis grátia, sibi dari popóscit. At in ea domo nullus eius géneris liber invéntus est; quare illi is datus fuit, cui "Vita Christi" est títulus, et alter, qui "Flos sanctórum" inscríbitur, atque hi pátria lingua. Horum ígitur lectióne frequénti afféctum sibi nonnúllum comparávit erga res eas quæ illic scriptæ habebántur. Nonnúmquam étiam ab horum lectióne ánimum ad eas res cogitándas transferébat, quas superióri témpore légerat; nonnúmquam ad inánia illa ánimi sensa, quæ ante cogitáre erat sólitus, multáque huiúsmodi, prout illi sese obtulíssent.
  
  Aderat ínterim divína misericórdia, quæ ex lectióne recénti his cogitatiónibus álias subiciébat. Cum enim vitam Christi Dómini nostri ac sanctórum légeret, tum apud se cogitábat, secúmque ita colligébat: "Quid si ego hoc ágerem, quod fecit beátus Francíscus? Quid si hoc, quod beátus Domínicus?" Atque ita multa ánimo tractábat. Perstábant autem hæ cogitatiónes satis diu, ac deínde, rebus áliis interpósitis, inánia illa et sæculária succedébant, quæ et ipsa longo témporis spátio protrahebántur. Diu ista cogitatiónum succéssio illum detínuit.
  
  Sed in his cogitatiónibus hoc discrímen erat quod, cum sæculáribus inténderet, magna voluptáte capiebátur; at ubi fessus destitísset, mæstum se atque áridum sentiébat: cum vero de profectióne Hierosolymítica, deque herbis tantum comedéndis aliísque huiúsmodi rigóribus sectándis, quibus usos viros sanctos animadvertébat, cogitáret, non tunc solum cum ea ánimo versábat, voluptátem ánimo capiébat, sed ubi deposuísset, lætum se inveniébat.
  
  r. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: * Ingrédere in réquiem meam, quia te vidi iustum coram me ex ómnibus géntibus. v. Iste est qui contémpsit vitam mundi et pervénit ad cæléstia regna. * Ingrédere. v. Glória Patri. * Ingrédere.
  
  Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
  Dóminus vobíscum.
  The Lord be with thee.
  r. Et cum spíritu tuo.
  r. And with thy spirit.
  Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
  May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
  r. Amen.
  r. Amen.
  Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
  Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
  Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
   Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
  May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.
Retour en haut