Sabbato 12 Februarii 2028, Hebdomada V per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EoActivevel: Beatæ Mariæ Virginis in Sabbato
   Caput 10 : QUALITER AESTATIS TEMPORE AGATUR NOCTURNA LAUS
   
   A Pascha autem usque ad kalendas Novembres, omnis ut supra dictum est psalmodiae quantitas teneatur, excepto quod lectiones in codice, propter brevitatem noctium, minime legantur, sed pro ipsis tribus lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur, quam brevis responsorius subsequatur. Et reliqua omnia ut dictum est impleantur, id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo.
   
   
   
   

Latest Updates
3h ago
3h ago
4h ago
4h ago
4h ago
4h ago
4h ago
4h ago
4h ago
4h ago
Retour en haut