Obœdientiæ bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita obœdiant fratres, scientes per hanc obœdientiæ viam se ituros ad Deum. Præmisso ergo abbatis aut præpositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia præponi, de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine obœdiant. Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur.
Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo, vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice, mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictæ subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur.
Nata est Senis anno 1347; iam puellula, ad meliora aspirans, sodalibus tertii Ordinis S. Dominici nomen dedit. Amore Dei et proximi flagrans, pacem et concordiam inter civitates firmavit, iura et libertatem Romani Pontificis strenue tuita est, et renovationem vitæ religiosæ promovit. Opera etiam dictavit sana doctrina et spiritali afflatu referta. Obiit anno 1380.
@
(Europa) S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, patronæ Europæ, Festum.
Nata est Senis anno 1347; iam puellula, ad meliora aspirans, sodalibus tertii Ordinis S. Dominici nomen dedit. Amore Dei et proximi flagrans, pacem et concordiam inter civitates firmavit, iura et libertatem Romani Pontificis strenue tuita est, et renovationem vitæ religiosæ promovit. Opera etiam dictavit sana doctrina et spiritali afflatu referta. Obiit anno 1380.
@
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)
sæculáris (Antiphonale romanum OCO 2015 cum cantu)
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)