The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 21 Octobris 2028, Hebdomada XXVIII per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EoActivevel: Beatæ Mariæ Virginis in Sabbato
  v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
  v. O God, come to my assistance;
  r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
  r. O Lord, make haste to help me.
  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
  Allelúia.
  
  Hymnus
  Lux ætérna, lumen potens, dies indefíciens, debellátor atræ noctis, reparátor lúminis, destructórque tenebrárum, illustrátor méntium:
  Quo nascénte suscitámur, quo vocante surgimus; faciénte quo beáti, quo linquénte míseri; quo a morte liberáti, quo sumus perlúcidi;
  Mortis quo victóres facti, noctis atque sǽculi; ergo nobis, rex ætérne, lucem illam tríbue, quæ fuscátur nulla nocte, solo gaudens lúmine.
  Honor Patri sit ac tibi, Sancto sit Spirítui, Deo trino sed et uni, paci, vitæ, lúmini, nómini præ cunctis dulci divinóque númini. Amen.
  Vel:
Or:
  Hymnus
  Deus de nullo véniens, Deus de Deo pródiens, Deus ab his progrédiens, in nos veni subvéniens.
  Tu nostrum desidérium, tu sis amor et gáudium; in te nostra cupíditas et sit in te iucúnditas.
  Pater, cunctórum Dómine, cum Génito de Vírgine, intus et in circúitu nos rege Sancto Spíritu.
  Meménto, sancta Trínitas, quod tua fecit bónitas, creándo prius hóminem, recreándo per sánguinem.
  Nam quos creávit Unitas, redémit Christi cáritas; patiéndo tunc díligens, nunc díligat nos éligens.
  Tríadi sanctæ gáudium, pax, virtus et impérium, decus, omnipoténtia, laus, honor, reveréntia. Amen.
  Ant. 1. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
  Ant. 1. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
  Psalmus 49 (50)
Psalm 49 (50)
  Vera in Dominum pietas
  Non veni solvere legem, sed adimplere (Cf. Mt 5, 17).
  I
I
  Deus deórum Dóminus locútus est * et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
  The God of gods, the Lord has spoken, and He hath called the earth from sunrise to sunset.
  Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, * Deus noster véniet et non silébit:
  From Zion appears the radiance of His beauty. God will come visibly; * He, our God, and He shall not be silent.
  ignis consúmens est in conspéctu eius * et in circúitu eius tempéstas válida.
  Fire will be kindled in His presence, and a violent storm will surround Him.
  Advocábit cælum desúrsum * et terram discérnere pópulum suum:
  He shall call heaven and earth from on high, to discern His people.
  «Congregáte mihi sanctos meos, * qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício».
  Gather before Him His saints, who seal His covenant with sacrifices.
  Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, * quóniam Deus iudex est.
  And the heavens will declare His righteousness, for God is the judge.
  Numquid manducábo carnes taurórum * aut sánguinem hircórum potábo?
  
  Immola Deo sacrifícium laudis * et redde Altíssimo vota tua;
  Immolate to God a sacrifice of praise, and make thy vows unto the Most High.
  et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me».
  Then call upon Me in the day of tribulation; I will deliver thou, and thou shalt glorify Me.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
  Ant. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
  Ant. 2. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
  Ant. 2. Call upon Me in the day of trouble, and I will deliver thou.
  II
II
  «Audi, pópulus meus, et loquar; Israel, et testificábor advérsum te: * Deus, Deus tuus ego sum.
  Hearken, My people, and I will speak; Israel, and I will bear witness unto thee. I am God, thy God.
  Non in sacrifíciis tuis árguam te; * holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
  It is not for thy sacrifices that I will rebuke thou, for thy burnt offerings are evermore before Me.
  Non accípiam de domo tua vítulos, * neque de grégibus tuis hircos.
  I will not take the calves of thy house, nor the goats of thy flocks;
  Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, * iumentórum mille in móntibus.
  for all the beasts of the forest are mine, as well as the animals of the mountains, and the oxen.
  Cognóvi ómnia volatília cæli, * et, quod movétur in agro, meum est.
  I know all the birds of the air, and the beauty of the field is in My presence.
  Si esuríero non dicam tibi; * meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.
  If I am hungry, I will not tell thee; for the universe is mine, with all that is in it.
  Numquid manducábo carnes taurórum * aut sánguinem hircórum potábo?
  Will I eat the flesh of the bulls? or shall I drink the blood of the goats?
  Immola Deo sacrifícium laudis * et redde Altíssimo vota tua;
  Immolate to God a sacrifice of praise, and make thy vows unto the Most High.
  et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me».
  Then call upon Me in the day of tribulation; I will deliver thou, and thou shalt glorify Me.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
  Ant. Call upon Me in the day of trouble, and I will deliver thou.
  Ant. 3. Sacrifícium laudis honorificábit me.
  Ant. 3. The sacrifice of praise will honor Me.
  III
III
  Peccatóri autem dixit Deus: «Quare tu enárras præcépta mea * et assúmis testaméntum meum in os tuum?
  But God said unto the sinner, Wherefore do thou list My statutes, and wherefore do thou hast My covenant constantly in thy mouth?
  Tu vero odísti disciplínam * et proiecísti sermónes meos retrórsum.
  Thou who hate discipline, and who have cast My words behind thou.
  Si vidébas furem, currébas cum eo; * et cum adúlteris erat pórtio tua.
  If thou sawest a thief, thou ranst with him, and thou put thy share with the adulterers.
  Os tuum dimittébas ad malítiam, * et língua tua concinnábat dolos.
  Thy mouth was filled with malice, and thy tongue plotted fraud.
  Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris * et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
  Thou wouldst sit down to speak against thy brother, and thou wouldst set traps against thy mother's son.
  Hæc fecísti, et tácui. Existimásti quod eram tui símilis. * Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.
  This is what thou didst, and I was silent. Thou ungodly believed that I would be like thou. I will rebuke thou, and I will put everything before thy eyes.
  Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, * nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
  Understand these things, thou who forget God; lest He tear apart, and no one can deliver.
  Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, et, qui immaculátus est in via, * osténdam illi salutáre Dei».
  The sacrifice of praise is that which will honor Me, and this is the way by which I will show man the salvation of God.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Sacrifícium laudis honorificábit me.
  Ant. The sacrifice of praise will honor Me.
  In primo nocturno, anno II)
  De Libro Sirácidæ 24, 1-11a. 14-16. 22-31
  Sapiéntia laudábit ánimam suam et in Deo honorábitur et in médio pópuli sui gloriábitur et in ecclésia Altíssimi apériet os suum et in conspéctu virtútis illíus gloriábitur et in médio pópuli sui exaltábitur et in plenitúdine sancta admirábitur et in multitúdine electórum habébit laudem et inter benedíctos benedicétur dicens: "Ego ex ore Altíssimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram. Ego feci in cælis, ut orirétur lumen indefíciens, et sicut nébula texi omnem terram. Ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna nubis. Gyrum cæli circuívi sola et in profúndum abýssi ambulávi, in flúctibus maris et in omni terra steti et in omni pópulo et in omni gente primátum hábui et ómnium excelléntium et humílium corda virtúte calcávi."
  
  "Ab inítio ante sæcula creáta sum et usque ad futúrum sæculum non désinam. Et in tabernáculo sancto coram ipso ministrávi, et sic in Sion firmáta sum et in civitáte simíliter dilécta requiévi, et in Ierúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto et in parte Dómini, in hereditáte illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. Ego quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei rami honóris et grátiæ. Ego quasi vitis germinávi grátiam, et flores mei fructus honóris et honestátis."
  
  "Ego mater pulchræ dilectiónis et timóris et agnitiónis et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Doctrína enim mea super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum; memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient; et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur; et qui operántur in me, non peccábunt: qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt."
  
  r. Gyrum cæli circuívi sola et in flúctibus maris ambulávi; in omni gente et in omni pópulo primátum ténui; * Superbórum et sublímium colla, própria virtúte, calcávi. v. Ego in altíssimis hábito, et thronus meus in colúmna nubis. * Superbórum. v. Glória Patri. * Superbórum.
  
  In secundo nocturno, anno II
  Ex Commentário sancti Gregórii Magni papæ in libros Regum (Lib. 1, 5: SC 351, 174-178)
  Potest montis Ephraim nómine, beatíssima semper virgo María Dei Génetrix designári. Mons quippe fuit, quæ omnem eléctæ creatúræ altitúdinem electiónis suæ dignitáte transcéndit. An non mons sublímis María, quæ, ut ad conceptiónem ætérni Verbi pertíngeret, meritórum vérticem supra omnes angelórum choros usque ad sólium deitátis eréxit? Huius enim montis tam præcellentíssimam dignitátem Isaías vatícinans ait: Erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium.
  
  Mons quippe in vértice móntium fuit, quia altitúdo Maríæ supra omnes sanctos refúlsit. Nam, sicut mons altitúdinem, ita domus desígnat habitatiónem. Mons quippe et domus apte dícitur, quæ dum incomparabílibus est illustráta méritis, Dei Unigénito, in quo recúmberet, sacrum præparávit úterum. Nam, mons in vértice móntium María non fíeret, si supra angelórum altitúdinem, hanc divína fecúnditas non leváret. Et domus Dómini non fíeret, si in eius ventre, per assúmptam humanitátem, Verbi divínitas non iacéret.
  
  Sed recte mons frúgifer dícitur, de qua óptimus fructus, id est novus homo, generátur. Quam certe in fecunditátis suæ glória pulchram ornatámque prophéta respíciens ait: Egrediétur virga de radíce Iesse, et flos de radíce eius ascéndet. De huius namque montis fructu, David Deo exsúltans ait: Confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur pópuli omnes; terra dedit fructum suum. Terra quippe fructum suum dedit, quia quem Virgo péperit, non concépit materiáli ópere sed Sancti Spíritus obumbratióne. Hinc eídem regi et prophétæ a Dómino dícitur: De fructu ventris tui ponam super sedem meam. Hinc Isaías ait: Erit fructus terræ sublímis. Nam, quem Virgo génuit, non solum homo sanctus fuit sed étiam potens Deus.
  
  r. Magna enim sunt iudícia tua, Dómine, et inenarrabília verba tua; * Magnificásti pópulum tuum et honorásti. v. Deduxísti sicut oves pópulum tuum in manu Móysi et Aaron. * Magnificásti. v. Glória Patri. * Magnificásti.
  
  Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
  Dóminus vobíscum.
  The Lord be with thee.
  r. Et cum spíritu tuo.
  r. And with thy spirit.
  Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
  May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
  r. Amen.
  r. Amen.
  Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
  Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
  Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
   Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
  May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.
Retour en haut