Licet omni tempore vita monachi quadragesimæ debet observationem habere, tamen, quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus quadragesimæ omni puritate vitam suam custodire omnes pariter, et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus, orationi cum fletibus, lectioni et conpunctioni cordis atque abstinentiæ operam damus. Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis nostræ, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam, ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum gaudio Sancti Spiritus offerat Deo, id est subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate, de scurrilitate, et cum spiritalis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet.
Hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat, et cum eius fiat oratione et voluntate, quia quod sine permissione patris spiritalis fit, præsumptioni deputabitur et vanæ gloriæ, non mercedi. Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.
Andreas Bethsaidæ natus, prius discipulus fuit Ioannis Baptistæ, deinde Christum secutus est, ad quem etiam fratrem Petrum adduxit. Una cum Philippo ipsi Christo gentiles præsentavit atque puerum pisces panesque ferentem indicavit. Post Pentecosten traditur Evangelium prædicasse in multis regionibus et in Achaia cruci affixus esse.
@
(Anglia) S. Andreæ, apostoli, patroni Scotiæ, Festum.
Andreas Bethsaidæ natus, prius discipulus fuit Ioannis Baptistæ, deinde Christum secutus est, ad quem etiam fratrem Petrum adduxit. Una cum Philippo ipsi Christo gentiles præsentavit atque puerum pisces panesque ferentem indicavit. Post Pentecosten traditur Evangelium prædicasse in multis regionibus et in Achaia cruci affixus esse.
@
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)
sæculáris (Antiphonale romanum OCO 2015 cum cantu)
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)