Dominica 3 Decembris 2028, Hebdomada I Adventus,
   Caput 52 - DE ORATORIO MONASTERII
   
   Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur. Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo, ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius improbitate. Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis. Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   

Latest Updates
30m ago
30m ago
30m ago
33m ago
33m ago
33m ago
36m ago
42m ago
56m ago
56m ago
Retour en haut