In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio ut hic constituatur quem sive omnis concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva congregationis saniore consilio elegerit. Vitæ autem merito et sapientiæ doctrina eligatur qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis.
Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis quod quidem absit consentientem personam pari consilio elegerit, et vitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius diœcesim pertinet locus ipse vel ad abbates aut christianos vicinos claruerint, prohibeant pravorum prævalere consensum, sed domui Dei dignum constituant dispensatorem, scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e diverso peccatum si neglegant.
Natus est anno 1090 prope Divionem (Dijon) in Gallia. Pie educatus anno 1111 monachis Cistercensibus se adiunxit, et paulo post abbas monasterii Clarævallis electus, sodales actione et exemplo ad virtutes excolendas egregie direxit. Propter schismata in Ecclesia exorta, Europam peragravit ad pacem restituendam et unitatem. Multa scripsit ad theologiam et rem asceticam pertinentia. Mortuus est anno 1153.
@
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)
sæculáris (Antiphonale romanum OCO 2015 cum cantu)
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)