Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :.
In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Jesum : qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
Hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.
genus electum, regale sacerdotium,
Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis : ... Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem.
prae consortibus suis.
Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus : quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione : et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes.