Die 29 septembris
1. Festum sanctórum Michǽlis, Gabriélis et Raphǽlis, archangelórum. In die dedicatiónis basílicæ sub título Sancti Michǽlis via Salária miliário sexto ab Urbe antíquitus ædificátæ, una celebrántur tres archángeli, quorum singuláres Scriptúra Sancta revélat missiónes, qui die ac nocte Deo sérviunt et vultum eius contemplántes ipsum incessánter gloríficant.
2. Perínthi seu Heracléæ in Thrácia, sancti Euthychii, epíscopi et mártyris.
3. Valeroctístæ in Armenia, sanctórum Rípsimis, Gaiánæ et sociárum, mártyrum.
4. Autissiodóri in Gállia Lugdunénsi, sancti Fratérni, epíscopi.
5. In Palæstína, sancti Quiríaci, anachorétæ, qui nonagínta fere annos in spelúncis vitam duxit aspérrimam, anachoretárum exémplar atque advérsus erróres Origenistárum veritátis fídei defénsor.
6*. Medioláci ad Sarávum flúvium in Rhenánia, deposítio sancti Liudwíni, epíscopi Trevirénsis, qui, monastérii huius loci fundátor, Remis óbiit.
7*. In ínsula Augia lacus Turicénsis apud Helvétios, sancti Adelríci, presbyteri et eremítæ.
8*. In Británnia Minóre, sancti Maurítii, abbátis primum Langoneténsis, dein Carnœténsis monastérii Ordinis Cisterciénsis ab ipso cónditi, ubi sanctitátis signis clarus quiévit.
9*. In monastério Cisterciénsium Longipóntis in Gállia, beáti Ioánnis de Monte Mirábili, qui ex claríssimo équite húmilis mónachus factus est.
10*. Apud Dariórigum ad oram Británniæ Minóris, beáti Cároli de Blesis, viri pii, mitis et húmilis, qui, dux Británniæ, etsi in número Fratrum Minórum adésse malúerat, coáctus tamen ad principátum ab adversário vindicándum, constans in ærúmnis diútinum cárcerem súbiit et in certámine iuxta Alréum occísus est.
11*. Romæ, beáti Nicolái de Furca Paléna, presbyteri ex Ordine Eremitárum Sancti Hierónymi, qui in colle lanículo monastérium Sancti Onúphrii fundávit, ubi centenárius quiévit in Dómino.
12*. Leópoli in Polónia, sancti Ioánnis de Dukla, presbyteri ex Ordine Minórum, qui vitam abscónditam et ascéticam iuxta consuetúdines Observántium ducens, cum fervénti stúdio anirriárum curæ pastoráli óperam dedit atque christianórum unitátem fovit.
13. Nagasákii in Iapónia, pássio sanctórum Michǽlis de Aozaráza, Guliélmi Courtet, Vincéntii Shiwozuka, presbyterórum ex Ordine Prædicatórum, Lázari de Kyóto et Lauréntii de Maníla Ruiz, patrisfamílias, mártyrum, qui, annum ámplius in cárcere deténti propter nomen christiánum, supplícium crucis subiérunt, dein decolláti sunt. Eórum memória, una cum áliis sóciis, prídie huius diéi acta est.
14. In vico Ossernenon in território Canadénsi, pássio sancti Renáti Goupil, mártyris, qui, médicus atque sancti Isaáci Jogues cooperátor, ab éthnico quodam secúris ictu occísus est.
15*. In vico Gilet prope Valéntiam in Hispánia, beáti lacóbi Mestre Iborra, presbyteri ex Ordine Fratrum Minórum Capuccinórum et mártyris, qui, persecutióne erga fidem furénte, sánguinem pro Christo effúdit.
16*. Valéntiæ item in Hispánia, beatórum mártyrum Pauli Bori Puig, presbyteri, et Vincéntii Sales Genovés, religiósi, e Societáte Iesu, qui pro Christo egrégium peregérunt certámen.
17. In vico Picadero de Paterna in pago Valentíno item in Hispánia, beáti Daríi Hernández Morató, presbyteri e Societáte Iesu et mártyris, qui in eádem persecutióne ánimam réddidit Deo.
18*. Illérdæ item in Hispánia, beáti Francísci de Paula Castelló i Aleu, mártyris, qui, in eádem persecutióne religiósa damnátus, æquo ánimo summáque firmitúdine mortem pro Christo oppétere non dubitávit.