Feria V 30 Iulii 2026, Hebdomada XVII per annum,
   In illo témpore: Sublevátis óculis in cælum, orávit Iesus dicens: Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, ut sint unum sicut nos. Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, et custodívi, et nemo ex his périit, nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur. Nunc autem ad te vénio et hæc loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis. Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus odío eos hábuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. Sanctífica eos in veritáte; sermo tuus véritas est. Sicut me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum; et pro eis ego sanctífico meipsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte. Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui creditúri sunt per verbum eórum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misísti. Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; ego in eis, et tu in me, ut sint consummáti in unum; ut cognóscat mundus, quia tu me misísti et dilexísti eos, sicut me dilexísti. Pater, quod dedísti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut vídeant claritátem meam, quam dedísti mihi, quia dilexísti me ante constitutiónem mundi. Pater iuste, et mundus te non cognóvit; ego autem te cognóvi, et hi cognovérunt quia tu me misísti; et notum feci eis nomen tuum et notum fáciam, ut diléctio, qua dilexísti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”. Sanctífica eos in veritáte; sermo tuus véritas est. Sicut me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum; et pro eis ego sanctífico meipsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte. Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui creditúri sunt per verbum eórum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misísti. Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; ego in eis, et tu in me, ut sint consummáti in unum; ut cognóscat mundus, quia tu me misísti et dilexísti eos, sicut me dilexísti.
   
Install the mobile application for a better experience! OK

Retour en haut