IN SCRUTINIIS PERAGENDIS
Hæ Missæ adhiberi possunt cum colore violaceo quando scrutinia pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianæ admittentur, tempore ipsis proprio celebrantur, idest in dominicis III, IV et V in Quadragesima. Si vero his dominicis propter rationes pastorales scrutinia fieri nequeant, eligantur alii dies feriales magis convenientes in Quadragesima, sive etiam in aliis temporibus si Baptismum conferendum est extra Vigiliam paschalem. Semper tamen in prima Missa scrutiniorum legitur Evangelium de Samaritana, in secunda de cæco nato, in tertia de Lazaro, sicuti pro dominicis III, IV et V in Quadragesima proponuntur.
A
In primo scrutinio
Ant. ad introitum
Ez 36, 23-26
Cum sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris; et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris. Et dabo vobis spíritum novum, dicit Dóminus.
Vel: Cf. Is 55, 1
Sitiéntes, veníte ad aquas, dicit Dóminus; et qui non habétis prétium, veníte, et bíbite cum lætítia.
Collecta
Da, quǽsumus, Dómine, eléctis nostris digne atque sapiénter ad confessiónem tuæ laudis accédere, ut dignitáte prístina, quam origináli transgressióne perdíderant, per tuam glóriam reforméntur. Per Dóminum.
Super oblata
Miserátio tua, Deus, ad hæc percipiénda mystéria fámulos tuos, quǽsumus, et prævéniat competénter et devóta conversatióne perdúcat. Per Christum.
Quando adhibetur Canon romanus, in Meménto vivórum fit memoria patrinorum, et dicitur Hanc ígitur proprium.
Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum, qui eléctos tuos susceptúri sunt ad sanctam grátiam baptísmi tui,
et recitantur nomina patrinorum et matrinarum
et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est...
Hanc ígitur oblatiónem, Dómine, ut propítius suscípias, deprecámur, quam tibi offérimus pro fámulis et famulábus tuis, quos ad ætérnam vitam et beátum grátiæ tuæ donum numeráre, elígere atque vocáre dignátus es.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
Quando adhibetur Prex eucharistica II post verba univérso clero additur:
Recordáre quoque, Dómine, servórum tuórum, qui hos eléctos susceptúri sunt ad fontem regeneratiónis.
Quando adhibetur Prex eucharistica III post verba ...pópulo acquisitiónis tuæ additur:
Adiuva grátia tua, quǽsumus, Dómine, servos tuos, ut hos eléctos verbo et exémplo perdúcant ad vitam novam in Christo, Dómino nostro.
Ant. ad communionem
Cf. Io 4, 14
Qui bíberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dóminus, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam.
Post communionem
Adésto, Dómine, quǽsumus, redemptiónis efféctibus,
ut, quos sacraméntis æternitátis instítues, eósdem prótegas dignánter aptándos. Per Christum.