Léctio Epístolæ primæ beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses (2,2b-8)
Fratres: Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non ex erróre neque ex immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis, neque sub prætéxtu avarítiæ, Deus testis, nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis neque ab áliis; cum possémus óneri esse ut Christi apóstoli, sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos; ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum evangélium Dei sed étiam ánimas nostras, quóniam caríssimi nobis facti estis.