Feria V 1 Octobris 2026, Hebdomada XXVI per annum,
   Léctio libri Ieremiæ prophétæ (20,10-13)
   
   Audívi contumélias multórum et terrórem in circúitu: “Denuntiáte, et denuntiémus eum.” Omnes pacífici mei observábant lapsum meum: “Fórte decipiétur, et prævalébimus advérsus eum et consequémur ultiónem ex eo.” Dóminus autem mecum est quasi bellátor fortis; idcírco, qui persequúntur me, cadent et infírmi erunt. Confundéntur veheménter, quia non prosperáti sunt; oppróbrium sempitérnum, quod numquam delébitur. Et tu, Dómine exercítuum, probátor iústi, qui vides renes et cor, vídeam, quæso, ultiónem tuam ex eis; tibi enim revelávi causam meam. Cantáte Dómino, laudáte Dóminum, quia liberávit ánimam páuperis de manu malórum.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut