Inítium libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli (1,1-4;2,1-5a)
Apocalýpsis Iésu Christi, quam dedit illi Deus palam fácere servis suis, quæ opórtet fíeri cito, et significávit mittens per ángelum suum servo suo Ioánni, qui testificátus est verbum Dei et testimónium Iésu Christi, quæcúmque vidit. Beátus, qui legit et qui áudiunt verba prophetíæ et servant ea, quæ in ea scripta sunt; tempus enim prope est. Ioánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Ásia: Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est, et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni eíus sunt. Ángelo ecclésiæ, quæ est Ephési, scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in déxtera sua, qui ámbulat in médio septem candelabrórum aureórum: Scio ópera tua et labórem et patiéntiam tuam, et quia non potes sustinére malos et tentásti eos, qui se dicunt apóstolos et non sunt, et invenísti eos mendáces; et patiéntiam habes et sustinuísti propter nomen meum et non defecísti. Sed hábeo advérsus te quod caritátem tuam primam reliquísti. Memor esto ítaque unde excíderis, et age pæniténtiam et prima ópera fac.