Léctio libri Ezechiélis prophétæ (47,1-2.8-9.12)
In diebus illis: convértit me angelus ad portam domus Dómini, et ecce aquæ egrediebántur subter limen domus ad oriéntem; fácies enim domus respiciébat ad oriéntem, aquæ autem descendébant a látere templi dextro a merídie altáris. Et edúxit me per viam portæ aquilónis et convértit me ad viam foras ad portam exteriórem, quæ respiciébat ad oriéntem; et ecce aquæ exeúntes a látere dextro. Ait ad me: “Aquæ istæ, quæ egrediúntur ad regiónem orientálem et descéndunt ad Árabam, intrábunt mare, aquas salsas, et sanabúntur aquæ: et omnis ánima vivens, quæ movétur, quocúmque vénerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam vénerint illuc aquæ istæ, et sanabúntur et vivent ómnia, ad quæ vénerit torrens. Et super torréntem oriétur in ripis eíus ex utráque parte omne lignum pomíferum; non défluet fólium ex eo, et non defíciet fructus eíus: per síngulos menses áfferet primitíva, quia aquæ eíus de sanctuário egrediéntur, et erunt fructus eíus in cibum, et fólia eíus ad medicínam.