Léctio libri Génesis (18,16-33)
Cum surrexíssent viri a Quercu Mambre, direxérunt óculos contra Sodómam; et Ábraham simul gradiebátur dedúcens eos. Dixítque Dóminus: “Num celáre pótero Ábraham, quæ gestúrus sum, cum futúrus sit in gentem magnam ac robustíssimam, et benedicéndæ sint in illo omnes natiónes terræ? Nam elégi eum, ut præcípiat fíliis suis et dómui suæ post se, ut custódiant viam Dómini et fáciant iustítiam et iudícium, ut addúcat Dóminus super Ábraham ómnia, quæ locútus est ad eum.” Dixit ítaque Dóminus: “Clámor contra Sodómam et Gomórram multiplicátus est, et peccátum eórum aggravátum est nimis. Descéndam et vidébo utrum clamórem, qui venit ad me, ópere compléverint an non; sciam.” Converterúntque se inde viri et abiérunt Sodómam; Ábraham vero adhuc stabat coram Dómino. Et appropínquans ait: “Númquid vere perdes iústum cum ímpio? Si forte fúerint quinquagínta iústi in civitáte, vere perdes et non parces loco illi propter quinquagínta iústos, si fúerint in eo? Absit a te, ut rem hanc fácias et óccidas iústum cum ímpio, fiátque iústus sicut ímpius; absit a te. Nonne iúdex univérsæ terræ fáciet iudícium?” Dixítque Dóminus: “Si invénero Sodómæ quinquagínta iústos in médio civitátis, dimíttam omni loco propter eos.” Respondénsque Ábraham ait: “Ecce cœpi loqui ad Dóminum meum, cum sim pulvis et cinis. Quid, si forte minus quinquagínta iústis quinque fúerint? Delébis propter quinque univérsam urbem?” Et ait: “Non delébo, si invénero ibi quadragínta quinque.” Rursúmque locútus est ad eum: “Si forte invénti fúerint ibi quadragínta?” Ait: “Non percútiam propter quadragínta.” “Ne, quæso, inquit, indignétur Dóminus meus, si loquar. Si forte ibi invénti fúerint trigínta?” Respóndit: “Non fáciam, si invénero ibi trigínta.” “Ecce, ait, cœpi loqui ad Dóminum meum. Si forte invénti fúerint ibi vigínti?” Dixit: “Non interfíciam propter vigínti.” “Óbsecro, inquit, ne irascátur Dóminus meus, si loquar adhuc semel. Si forte invénti fúerint ibi decem?” Dixit: “Non delébo propter decem.” Ábiit Dóminus, postquam cessávit loqui ad Ábraham; et ille revérsus est in locum suum.