In primo nocturno, anno II
De libro Génesis
Lectio I
Cum ergo surrexíssent inde viri, direxérunt óculos contra Sódomam; et Abraham simul gradiebátur dedúcens eos. Dixítque Dóminus: " Num celáre pótero Abraham, quæ gestúrus sum, cum futúrus sit in gentem magnam ac robustíssimam, et benedicéndæ sint in illo omnes natiónes terræ? Nam elégi eum, ut præcípiat fíliis suis et dómui suæ post se, ut custódiant viam Dómini et fáciant iustítiam et iudícium, ut addúcat Dóminus super Abraham ómnia, quæ locútus est ad eum. " Dixit ítaque Dóminus: " Clamor contra Sódomam et Gomórram multiplicátus est, et peccátum eórum aggravátum est nimis. Descéndam et vidébo utrum clamórem, qui venit ad me, ópere compléverint an non; sciam. "
r. Obsecro, Dómine, ne irascáris servo tuo, quia semel cœpi, loquar ad te; ne perdas iustum cum ímpiis, * Déprecor te, Dómine, ne fácias consummatiónem. v. Quid si invénti fúerint decem viri iusti in civitáte, non delébo propter decem. * Déprecor te.
Lectio II
Converterúntque se inde viri et abiérunt Sódomam; Abraham vero adhuc stabat coram Dómino. Et appropínquans ait: " Numquid vere perdes iustum cum ímpio? Si forte fúerint quinquagínta iusti in civitáte, vere perdes et non parces loco illi propter quinquagínta iustos, si fúerint in eo? Absit a te, ut rem hanc fácias et occídas iustum cum ímpio, fiátque iustus sicut ímpius; absit a te. Nonne iudex univérsæ terræ fáciet iudícium? " Dixítque Dóminus: " Si invénero Sódomæ quinquagínta iustos in médio civitátis, dimíttam omni loco propter eos. "
r. Crédidit Abraham Deo, et reputátum est ei ad iustítiam; * Et ídeo amícus Dei appellátus est. v. Fuit autem iustus coram Dómino, et ambulávit in viis eius; * Et ídeo.
Lectio III
Respondénsque Abraham ait: " Ecce cœpi loqui ad Dóminum meum, cum sim pulvis et cinis. Quid, si forte minus quinquagínta iustis quinque fúerint? Delébis propter quinque univérsam urbem? " Et ait: " Non delébo, si invénero ibi quadragínta quinque. " Rursúmque locútus est ad eum: " Si forte invénti fúerint ibi quadragínta? " Ait: " Non percútiam propter quadragínta. " " Ne quæso, inquit, indignétur Dóminus meus, si loquar. Si forte ibi invénti fúerint trigínta? " Respóndit: " Non fáciam, si invénero ibi trigínta. " " Ecce, ait, cœpi loqui ad Dóminum meum. Si forte invénti fúerint ibi vigínti? " Dixit: " Non interfíciam propter vigínti. " " Obsecro, inquit, ne irascátur Dóminus meus, si loquar adhuc semel. Si forte invénti fúerint ibi decem? " Dixit: " Non delébo propter decem. " Abiit Dóminus, postquam cessávit loqui ad Abraham; et ille revérsus est in locum suum.
r. Factus est sermo Dómini ad Abraham, dicens: Noli timére, Abraham, * Ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis. v. Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de Ur Chaldæórum. * Ego protéctor tuus. v. Glória Patri. * Ego protéctor tuus.