Feria V 30 Iulii 2026, Hebdomada XVII per annum,
   Léctio libri Nahum prophétæ (1,15; 2,2; 3,1-3. 6-7)
   
   Ecce super montes pedes evangelizántis et annuntiántis pacem. Célebra, Iúda, festivitátes tuas et redde vota tua, quia non adíciet ultra ut pertránseat in te Bélial: totus intériit. Quia restítuet Dóminus magnificéntiam Iácob sicut magnificéntiam Israel, quia prædónes prædáti sunt eos et propágines eórum corrupérunt. Væ, cívitas sánguinum, univérsa mendácii præda plena! Non recédet a te rapína. Vox flagellórum et vox strépitus rotárum, equi freméntes et quadrígæ fervéntes, équites irruéntes et gládii micántes et hastæ fulgurántes et multitúdo interfectórum et acérvi mortuórum; nec est finis cadáverum, et córruunt super córpora. Et proíciam super te abominatiónes et contuméliis te affíciam; et ponam te in exémplum. Et erit: omnis, qui víderit te, resíliet a te et dicet: "Vastáta est Níneve! Quis dolébit super eam? Unde quæram consolatórem tibi?".
   

Retour en haut