IV. Gloriae mysteria
«Sistere haud potest eius Christi vultus contemplatio ad Ipsius cruci adfixi imaginem. Etenim est Ille Resuscitatus!». Iam hanc fidei conscientiam semper exprimit Rosarium cum credentes incitat ut ultra Passionis obscuritatem procedant suosque animos in Christi gloriam Resurrectionis et Ascensionis dirigant. Resuscitatum enim Dominum contemplans suae causas fidei detegit iterum christianus (cfr 1 Cor 15, 14), rursusque percipit non solum gaudium eorum quibus se spectandum dedit Christus — Apostolis, Mariae Magdalenae, discipulis Emmaus —, sed etiam Mariae laetitiam, quae non minus vehementer experiri debuit novam Filii sui glorificati vitam. Hanc postea ad gloriam, qua per Ascensionem Iesus ad Patris collocatur dexteram, Ipsa per Assumptionem attolletur per privilegium singulare illuc adveniens ut sortem omnibus iustis ex carnis resurrectione reservatam praecipiat. Gloria ad extremum coronata — quemadmodum postremo patet in glorioso mysterio — tamquam Angelorum Sanctorumque resplendet Regina veluti anticipatio et consummatio eschatologici Ecclesiae status.In medium huius cursus gloriae Filii Matrisque locum inserit Rosaria corona nempe tertio in glorioso mysterio ipsam Pentecosten quae Ecclesiae speciem tamquam familiae cum Maria consociatae praebet, quae efficaci Spiritus effusione reficitur ad munusque evangelizandi componitur. Huius mysterii contemplatio, sicut et ceterorum mysteriorum gaudiosorum, credentes eo movere debet ut magis semper vivam sibi conscientiam sumant novae suae in Christo vitae, verum nihilominus intra Ecclesiae statum, cuius quidem vitae Pentecostes eventus magnam efficit “imaginem”. Sic enim in credentibus nutriunt mysteria gloriosa metae eschatologicae spem ad quam uti Populi Dei per historiam peregrinantis membra progrediuntur. Hoc facere non potest quin eos ad animosam impellat illius «laeti nuntii» testificationem quae omni eorum vitae significationem adiungit.
Primum mysterium: Iesus a mortuis resurgit.
Resurrection
Dómini Nóstri Iésu Chrísti resurrectiónem contemplamur, et fídes pétitur.
EV_Mc16,1-8
Qui resurréxit a mórtuis.
Secundum mysterium: Iesus caelos ad gloriam Patris ascendit.
Ascension
Dómini Nóstri Iésu Chrísti in cælum ascensiónem contemplamur, et spes pétitur.
EV_Lc24,46-53
Qui in cælum ascéndit.
Tertium mysterium: Spiritus Paraclitus supra discipulos descendit.
Pentecote
Spíritus Sáncti descensiónem contemplamur, et cháritas ad Deum pétitur.
LEC_Ac2,1-11
Qui Spíritum Sanctum misit.
Quartum mysterium: Maria Virgo in Caelum assumpta est.
Assomption
Beátæ Maríæ Vírginis in cælum assumptiónem contemplamur, et bene moriéndi gratia pétitur.
Ps16,10
Qui te assúmpsit.
Quintum mysterium: Maria Virgo in Caelis Regina coronatur.
Couronnement_Vierge
Beátæ Maríæ Vírginis coronatiónem contemplamur, et fidúcia in María Regína nostra pétitur.
Ap12,1
Qui te in cælis coronávit.