Feria III 15 Septembris 2026, Hebdomada XXIV per annum,
   Ad philippenses (1,20c-24.27a)
   
   Fratres: Magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem. Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum. Quod si vívere in carne, hic mihi fructus óperis est, et quid éligam ignóro. Coártor autem ex his duóbus: desidérium habens dissólvi et cum Christo esse, multo magis mélius; permanére autem in carne, magis necessárium est propter vos. Tantum digne evangélio Christi conversámini.
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut