In secundo nocturno, anno II
Ex Homilíis sancti Cároli epíscopi (Hom. in festo S. Ambrosii 1567: ed. Suessione, 1837, t. 2, 188-191)
Lectio I
Sermónem suum Dóminus his verbis orsus est: Ego sum pastor, ac si díceret: "Quemádmodum pastor bonus dispérsas oves cólligit, regit et gubérnat, pastum propéllit et ádaquat, redúcit ad caulam, a lupórum incúrsibus, ceterísque moléstiis ómnibus defénsat, vulnéribus eárum medétur, suáque ómnia in illárum curatióne custodiáque ponit et cónsecrat; ita et ego pastor vester sum, qui éadem in vos offícia exérceam, compleámque promíssa quæ vobis per Ezechiélem prophétam feci: Ego ipse requíram oves meas, et visitábo eas; quod períerat, requíram; quod abiéctum erat, redúcam; et quod confráctum fúerat, alligábo; et quod infírmum fúerat, consolidábo; quod pingue et forte, custódiam."
r. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum; * Manus enim mea auxiliábitur ei. v. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit eum. * Manus.
Lectio II
Et sane pastor bonus est Christus, qui pastorálem suam caritátem et bonitátem conspícue demonstrávit exercuítque. Bonus pastor ánimam suam ponit pro óvibus suis. Hæc est lex pastorális perfectiónis, ut pastor ánimam étiam suam, ubi necéssitas postulárit, pro gregis sui incolumitáte profúndat.
r. O quam admirábilis vir iste máximus, inter confessóres non mínimus, qui suis tempóribus clara et futúris præbuit exémpla, * Unde felíciter exsúltat Dei Ecclésia. v. Láudibus quam venerándus es, Christi conféssor, quod lætáris cum Dómino. * Unde.
Lectio III
Vultis magnitúdinem huius caritátis Christi intellégere, simúlque benévolum illud desidérium nos rediméndi quod ætérnus Deus fovébat mélius agnóscere? Verba Christi paulo post proláta audiámus: Proptérea me Pater díligit quia ego pono ánimam. Potuísset dícere: "Ideo me amat Pater, quia illíus Sapiéntia, quia Fílius illíus ab ætérno sum, splendor illíus et figúra substántiæ eius." Verum hæc ómnia intermíttens ait: "Idcírco me amat Pater, quia pro mundi redemptióne vitam meam depóno."
r. Servus meus es tu, quia in te complácuit ánimæ meæ; * Ingrédere iam in locum exsultatiónis et lætítiæ sodálium tuórum. v. Pro eo quod rogásti me, exaudívi te. * Ingrédere. v. Glória Patri. * Ingrédere.