In primo nocturno, anno II
Lectio
De Actibus Apostolórum
Angelus autem Dómini locútus est ad Philíppum dicens: " Surge et vade contra meridiánum ad viam quæ descéndit ab Ierúsalem in Gazam; hæc est desérta. " Et surgens ábiit; et ecce vir Æthiops eunúchus potens Candácis regínæ Æthíopum, qui erat super omnem gazam eius, qui vénerat adoráre in Ierúsalem et revertebátur sedens super currum suum et legébat prophétam Isaíam. Dixit autem Spíritus Philíppo: " Accéde et adiúnge te ad currum istum. " Accúrrens autem Philíppus audívit illum legéntem Isaíam prophétam et dixit: " Putásne intéllegis quæ legis? " Qui ait: " Et quómodo possum, si non áliquis osténderit mihi? "
Rogavítque Philíppum ut ascénderet et sedéret secum. Locus autem Scriptúræ, quem legébat, erat hic: Tamquam ovis ad occisiónem ductus est et sicut agnus coram tondénte se sine voce, sic non áperit os suum. In humilitáte eius iudícium eius sublátum est. Generatiónem illíus quis enarrábit? Quóniam tóllitur de terra vita eius. Respóndens autem eunúchus Philíppo dixit: " Obsecro te, de quo prophéta dicit hoc? De se an de álio áliquo? "
Apériens Philíppus os suum et incípiens a prophéta Isaía, evangelizávit eunúcho Iesum. Et dum irent per viam, venérunt ad quandam aquam, et ait eunúchus: " Ecce aqua; quid próhibet me baptizári? " Et iussit stare currum, et descendérunt utérque in aquam Philíppus et eunúchus, et baptizávit eum. Cum autem ascendíssent de aqua, Spíritus Dómini rápuit Philíppum, et ámplius non vidit eum eunúchus; ibat autem per viam suam gaudens.
Philíppus autem invéntus est in Azóto et pertránsiens evangelizábat civitátibus cunctis, donec veníret Cæsaréam.
r. Surgens Iesus Dóminus noster, stans in médio discipulórum suórum, dixit: Pax vobis, allelúia. * Gavísi sunt discípuli, viso Dómino, allelúia. v. Surréxit Dóminus de sepúlcro, qui pro nobis pepéndit in ligno. * Gavísi sunt. v. Glória Patri. * Gavísi sunt.