Feria VI 13 Novembris 2026, Hebdomada XXXII per annum,
   In secundo nocturno, anno I
   
   Lectio
   
   Ex Tractátu sancti Irenæi epíscopi Advérsus hæreses (Lib. 5, 2: SC 153, 30-38)
   
   Si caro non salvétur, nec Dóminus sánguine suo redémit nos, neque calix Eucharístiæ communicátio sánguinis eius est, neque panis quem frángimus communicátio córporis eius est. Sanguis non est nisi a venis et cárnibus et a réliqua quæ est secúndum hóminem substántia, quæ vere factum Verbum Dei sánguine suo redémit nos. Quemádmodum et Apóstolus ait: In quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum. Et quóniam membra eius sumus, et per creatúram nutrímur, creatúram autem ipse nobis præstat, solem suum oríri fáciens et pluens quemádmodum vult; eum cálicem, qui est a creatúra, suum sánguinem conféssus est, ex quo auget nostrum sánguinem; et eum panem, qui est a creatúra, suum corpus confirmávit, ex quo nostra auget córpora.
   
   Quando ergo et mixtus calix, et factus panis pércipit Verbum Dei, et fit Eucharístia sánguinis et córporis Christi, ex quibus augétur et consístit carnis nostræ substántia; quómodo carnem negant capácem esse donatiónis Dei, quæ est vita ætérna, quæ sánguine et córpore Christi nutrítur, et membrum eius est? Quemádmodum et beátus Apóstolus ait in epístula quæ est ad Ephésios: Quóniam membra sumus córporis eius, de carne eius et de óssibus eius, non de spiritáli áliquo et invisíbili hómine dicens hæc - spíritus enim neque ossa neque carnes habet - sed de ea dispositióne, quæ est secúndum verum hóminem, quæ ex cárnibus et nervis et óssibus consístit, quæ de cálice, qui est sanguis eius, nutrítur, et de pane, quod est corpus eius, augétur.
   
   Et quemádmodum lignum vitis, depósitum in terram, suo fructíficat témpore, et granum trítici, décidens in terram et dissolútum, múltiplex surgit per Spíritum Dei qui cóntinet ómnia, quæ deínde per sapiéntiam in usum hóminis véniunt, et percipiéntia Verbum Dei Eucharístia fiunt, quod est corpus et sanguis Christi: sic et nostra córpora, ex ea nutríta et repósita in terram et resolúta in ea, resúrgent in suo témpore, Verbo Dei, resurrectiónem eis donánte, in glóriam Dei Patris, qui huic mortáli immortalitátem circúmdat, et corruptíbili incorruptélam gratuíto donat, quóniam virtus Dei in infirmitáte perfícitur.
   
   r. Surréxit Dóminus vere, allelúia, allelúia, et appáruit Petro, * Allelúia, allelúia, allelúia. v. Et ipsi narrábant quæ gesta fúerint in via, et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis. * Allelúia. v. Glória Patri. * Allelúia.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut