Feria IV 14 Octobris 2026, Hebdomada XXVIII per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActivevel: S. Callisti I, papæ et martyris
   In secundo nocturno, anno II)
   
   Lectio
   
   Ex Adhortatióne apostólica Mariális cultus Pauli papæ sexti (Nn. 21-22: AAS 1974, 132-134)
   
   María, cum sit totíus Ecclésiæ exémplar in divíno cultu Deo tribuéndo, est étiam, ut liquet, pietátis magístra síngulis christiánis; qui matúre ad eam respexérunt, ut, æque ac ipsa, de sua ipsórum vita cultum Deo fácerent exhibéndum, atque de cultu ipso vitæ suæ institútum. María est maximópere illíus cultus exémplar, per quem uniuscuiúsque vita rédditur oblátio, quæ fit Deo.
   
   Quam doctrínam scílicet antíquam atque perénnem, possunt omnes quidem ab Ecclésia audíre, sed étiam aures præbéndo Vírgini, quæ núntio Dei respóndit: Ecce ancílla Dómini; fiat mihi secúndum verbum tuum; quibus profécto vócibus pulchérrimam oratiónis domínicæ petitiónem ánimo præoccupávit: Fiat volúntas tua. Maríæ ígitur assénsus est ómnibus christiánis et erudítio et exémplum ratiónis, qua obséquium in Patris voluntátem fiat trames et subsídium ad uniuscuiúsque sanctitátem.
   
   Céterum, id summe ínterest, ut animadvertámus Ecclésiam multas necessitúdines, quas cum María hábeat, vário modo, idque efficáciter, in cultus formas convertísse; in íntimam veneratiónem vidélicet, cum exímiam Vírginis dignitátem spectat, Spíritus Sancti virtúte matris efféctæ; in flagrántem amórem, cum spiritálem illam Maríæ maternitátem consíderat, qua ómnia membra Córporis mýstici compléctitur; in invocatiónem fidúciæ plenam, cum illíus, advocátæ atque auxiliatrícis intercessiónem experítur; in caritátis offícia, cum ancíllam húmilem regínæ misericórdiæ et matris grátiæ dignitáte ornátam réputat; in actuósam imitatiónem, cum Maríæ plenæ gratia sanctitúdinem intuétur atque virtútes; in stupórem, cum ánimi commotióne coniúnctum, cum véluti in puríssima imágine id quod ipsa tota esse cupit et sperat cum gáudio contemplátur; in perdíligens dénique stúdium, cum in sócia Redemptóris, iam paschális mystérii frúctuum plene partícipe, prophétice ea impléta esse cónspicit, quæ ad suam ipsíus futúram sortem pértinent, usque in diem illum quo, sine ulla ruga aut mácula fiet véluti sponsa ornáta viro suo Iesu Christo.
   
   r. Ierúsalem, surge, et sta in excélso, * Et vide iucunditátem quæ véniet tibi a Deo tuo. v. Lauda Ierúsalem Dóminum, lauda Deum tuum Sion. * Et vide. v. Glória Patri. * Et vide.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut