Sabbato 24 Octobris 2026, Hebdomada XXIX per annum,
   In secundo nocturno, anno II
   
   Ex Homilíis sancti Severiáni Gabalénsis epíscopi De mundi creatióne (Hom. 6, 10: PG 56, 497-498)
   
   Lectio I
   
   Quid ígitur? Damnatióni obnóxius est mulíeris sexus, manétque in dolóribus, nec vínculum sólvitur? Venit Christus qui vínculum solvit: occúrrit ea quæ Dóminum péperit, séxui patrócinans, sancta Virgo pro vírgine; nam virgo erat Eva cum peccávit; damnátæ dolórem solvit, atque gémitum. Sicut enim si quis in régiam vocétur, suos honóribus augére studet, ac, si in angústia fúerint, liberáre; sic sancta Virgo in régiam vocáta, ut divínæ generatióni ministráret, insólito donáta partu, hanc primam grátiam petit, immo áccipit. Quia non decébat culpæ obnóxiam féminam innóxium gígnere, venit is qui primo Evæ tristítiam per gáudium solvit.
   
   r. Dixit Ioseph úndecim frátribus: Ego sum Ioseph, quem vendidístis in Ægýptum. Adhuc vivit pater noster sénior de quo dixerátis mihi? * Ite, addúcite eum ad me, ut possit vívere. v. Biénnium est quod cœpit esse fames in terra; adhuc restant álii quinque. * Ite.
   
   Lectio II
   
   Venit ángelus Vírgini dicens: Ave, grátia plena. Tum per Ave, seu Gaude illud, tristítiæ vínculum solvit. Ave; venit is qui solvit tristítiam. Ave, grátia plena, quia háctenus maledícto obnóxia. Hic Dei grátiam animadvérte. Ave, grátia plena, Dóminus tecum. Quia cum illa serpens in tristítia, gaude, quia tecum est Deus. Ac vide ángeli vocem, quómodo totam Christi dispensatiónem éxplicat. Ave, grátia plena. Quia illa dúplicem maledictiónem accépit, tristítiam et gémitum partus, indúcit partum qui solvat priórem illum partum: Ecce concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum. Patrum tuórum peccáta solvit qui ex te fructus óritur.
   
   r. Nuntiavérunt Iacob dicéntes: Ioseph fílius tuus vivit, et ipse dominátur in tota terra Ægýpti. Quo audíto, revíxit spíritus eius, et dixit: * Súfficit mihi, vadam et vidébo eum ántequam móriar. v. Cumque audísset Iacob quod fílius eius víveret, quasi de gravi somno evígilans, ait: * Súfficit mihi.
   
   Lectio III
   
   Iam mutáta res est. Háctenus qui Evam audiébant, míseram prædicábant: " Væ míseræ: quantam glóriam amísit! Væ míseræ: quanta passa est! " María quotídie ómnium vocem audit: " Beáta: sane plena Spíritu Sancto! " Ac demum vatícinans Virgo audi quid dicat: Benedíctus Dóminus Deus Israel, quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ex hoc enim beátam me dicent omnes generatiónes.
   
   r. Salus nostra in manu tua est, dómine; respíciat super nos misericórdia tua, * Ut secúri serviámus tibi. v. Vivat, dómine, ánima tua, ut non videámus mortem, neque párvulos nostros deficiéntes. * Ut secúri. v. Glória Patri. * Ut secúri.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut