Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (1,14-20)
Postquam tráditus est Ioánnes, venit Iésus in Galilǽam prǽdicans evangélium Dei et dicens: “Implétum est tempus, et appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite evangélio.” Et prætériens secus mare Galilǽæ vidit Simónem et Andréam fratrem Simónis mitténtes in mare; erant enim piscatóres. Et dixit eis Iésus: “Vénite post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.” Et prótinus, relíctis rétibus, secúti sunt eum. Et progréssus pusíllum vidit Iacóbum Zebedǽi et Ioánnem fratrem eíus, et ipsos in navi componéntes rétia, et statim vocávit illos. Et, relícto patre suo Zebedǽo in navi cum mercennáriis, abiérunt post eum.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel