Feria III 27 Octobris 2026, Hebdomada XXX per annum,
   In primo nocturno, anno I
   
   De libro Deuteronómii
   
   Lectio I
   
   In diébus illis: Dixit Dóminus fíliis Israel: " Ego Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis. Non habébis deos aliénos in conspéctu meo. Non fácies tibi scúlptile nec similitúdinem ómnium quæ in cælo sunt désuper et quæ in terra deórsum et quæ versántur in aquis sub terra. Non adorábis ea et non coles: Ego enim sum Dóminus Deus tuus, Deus æmulátor, reddens iniquitátem patrum super fílios in tértiam et quartam generatiónem his qui odérunt me, et fáciens misericórdiam in multa mília diligéntibus me et custodiéntibus præcépta mea. Non usurpábis nomen Dómini Dei tui frustra, quia non erit impunítus qui super re vana nomen eius assúmpserit. "
   
   r. Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Descénde in Ægýptum; dic pharaóni ut dimíttat pópulum meum. * Indurátum est cor pharaónis, non vult dimíttere pópulum meum, nisi in manu forti. v. Videns vidi afflictiónem pópuli mei qui est in Ægýpto; et gémitum eius audívi, et descéndi liberáre eos. * Indurátum est.
   
   Lectio II
   
   Obsérva diem sábbati, ut sanctífices eum, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus. Sex diébus operáberis et fácies ómnia ópera tua. Séptimus dies sábbatum est Dómino Deo tuo. Non fácies in eo quidquam óperis tu et fílius tuus et fília, servus et ancílla et bos et ásinus et omne iuméntum tuum et peregrínus tuus qui est intra portas tuas, ut requiéscat servus tuus et ancílla tua sicut et tu. Meménto quod et ipse servíeris in Ægýpto, et edúxerit te inde Dóminus Deus tuus in manu forti et bráchio exténto: idcírco præcépit tibi ut observáres diem sábbati. "
   
   r. Stetit Móyses coram pharaóne et dixit: Hæc dicit Dóminus: * Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desértum. v. Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te, ut dicam tibi: * Dimítte.
   
   Lectio III
   
   Honóra patrem tuum et matrem, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus, ut longo vivas témpore et bene sit tibi in terra quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi. Non occídes; neque mœcháberis; furtúmque non fácies; nec loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. Nec concupísces uxórem próximi tui; nec desiderábis domum próximi tui, non agrum, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum et univérsa quæ illíus sunt. "
   
   r. Cantémus Dómino, glorióse enim honorificátus est: equum et ascensórem proiécit in mare. * Adiútor et protéctor factus est mihi Dóminus in salútem. v. Currus pharaónis et exercítum eius proiécit in mare. * Adiútor. v. Glória Patri. *Adiútor .
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut