Feria III 27 Octobris 2026, Hebdomada XXX per annum,
   In primo nocturno, anno II
   
   De libro Exodi
   
   Lectio I
   
   In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen: " Exténde manum tuam in cælum, et sint ténebræ super terram Ægýpti tam densæ ut palpári queant. " Extendítque Móyses manum in cælum, et factæ sunt ténebræ horríbiles in univérsa terra Ægýpti tribus diébus. Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat. Ubicúmque autem habitábant fílii Israel, lux erat. Vocavítque phárao Móysen et Aaron et dixit eis: " Ite, sacrificáte Dómino; oves tantum vestræ et arménta remáneant, párvuli vestri eant vobíscum. " Ait Móyses: " Etiámsi tu hóstias et holocáusta dares nobis, quæ offerámus Dómino Deo nostro, tamen et greges nostri pergent nobíscum; non remanébit ex eis úngula, quóniam ex ipsis sumémus quæ necessária sunt in cultum Dómini Dei nostri; præsértim cum ignorémus quid débeat immolári donec ad ipsum locum perveniámus. "
   
   r. Stetit Móyses coram pharaóne et dixit: Hæc dicit Dóminus: * Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desértum. v. Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te, ut dicam tibi: * Dimítte.
   
   Lectio II
   
   Indurávit autem Dóminus cor pharaónis, et nóluit dimíttere eos. Dixítque phárao ad eum: " Recéde a me. Cave ne ultra vídeas fáciem meam; quocúmque die apparúeris mihi, moriéris. " Respóndit Móyses: " Ita fiet ut locútus es; non vidébo ultra fáciem tuam. " Et dixit Dóminus ad Móysen: " Adhuc una plaga tangam pharaónem et Ægýptum, et post hæc dimíttet vos útique, immo et exíre compéllet. Dices ergo omni plebi ut póstulet vir ab amíco suo et múlier a vicína sua vasa argéntea et áurea; dabit autem Dóminus grátiam pópulo coram Ægýptiis. " Fuítque Móyses vir magnus valde in terra Ægýpti coram servis pharaónis et omni pópulo.
   
   r. Cantémus Dómino, glorióse enim honorificátus est: equum et ascensórem proiécit in mare. * Adiútor et protéctor factus est mihi Dóminus in salútem. v. Currus pharaónis et exercítum eius proiécit in mare. * Adiútor.
   
   Lectio III
   
   Et ait Móyses: " Hæc dicit Dóminus: Média nocte egrédiar in Ægýptum; et moriétur omne primogénitum in terra Ægyptiórum, a primogénito pharaónis qui sedet in sólio eius, usque ad primogénitum ancíllæ quæ est ad molam, et ómnia primogénita iumentórum. Erítque clamor magnus in univérsa terra Ægýpti, qualis nec ante fuit nec póstea futúrus est. Apud omnes autem fílios Israel non mútiet canis contra hóminem et pecus, ut sciátis quanto miráculo dívidat Dóminus Ægýptios et Israel. Descendéntque omnes servi tui isti ad me et adorábunt me dicéntes: "Egrédere tu et omnis pópulus qui séquitur te." Post hæc egrédiar. " Et exívit a pharaóne irátus nimis.
   
   r. In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis. * Deduxísti sicut oves pópulum tuum in manu Móysi et Aaron. v. Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ; commóta est et contrémuit terra. * Deduxísti. v. Glória Patri. * Deduxísti.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut