Feria III 27 Octobris 2026, Hebdomada XXX per annum,
   In primo nocturno, anno I
   
   De libro Deuteronómii
   
   Lectio I
   
   In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens: " Séptimo anno fácies remissiónem quæ hoc órdine celebrábitur: cui debétur áliquid a próximo ac fratre suo, repétere non póterit, quia annus remissiónis est Dómino. A peregríno éxiges; civem et propínquum repeténdi quod tuum est, non habébis potestátem. Sed omníno índigens non erit apud te, quia benedícet tibi Dóminus Deus tuus in terra quam traditúrus est tibi in possessiónem, si tamen audíeris vocem Dómini Dei tui et custodíeris univérsum mandátum hoc quod ego hódie præcípio tibi, quia Dóminus Deus tuus benedícet tibi, ut pollícitus est. Fenerábis géntibus multis et ipse a nullo accípies mútuum; domináberis natiónibus plúrimis, et tui nemo dominábitur. "
   
   r. Stetit Móyses coram pharaóne et dixit: Hæc dicit Dóminus: * Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desértum. v. Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te, ut dicam tibi: * Dimítte.
   
   Lectio II
   
   Si unus de frátribus tuis qui morántur in una civitátum tuárum in terra quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi ad paupertátem vénerit, non obdurábis cor tuum, nec cóntrahes manum; sed apéries eam páuperi fratri tuo et dabis mútuum quod eum indígere perspéxeris. Cave ne forte subrépat tibi ímpia cogitátio et dicas in corde tuo: Appropínquat séptimus annus remissiónis, et avértas óculos tuos a páupere fratre tuo nolens ei quod póstulat, mútuum commodáre, ne clamet contra te ad Dóminum et fiat tibi in peccátum. Sed dabis ei, nec contristábitur cor tuum in eius necessitátibus sublevándis, nam propter hoc benedícet tibi Dóminus Deus tuus in omni ópere tuo et in cunctis ad quæ manum míseris. Non déerunt páuperes in terra habitatiónis tuæ; idcírco ego præcípio tibi ut apérias manum fratri tuo egéno et páuperi qui tecum versátur in terra tua. "
   
   r. Cantémus Dómino, glorióse enim honorificátus est: equum et ascensórem proiécit in mare. * Adiútor et protéctor factus est mihi Dóminus in salútem. v. Currus pharaónis et exercítum eius proiécit in mare. * Adiútor.
   
   Lectio III
   
   Cum tibi vénditus fúerit frater tuus Hebræus aut Hebræa et sex annis servíerit tibi, in séptimo anno dimíttes eum líberum; et quem libertáte donáveris, nequáquam vácuum abíre patíeris. Sed dabis ei viáticum de grégibus et de área et torculári tuo quibus Dóminus Deus tuus benedíxerit tibi. Meménto quod et ipse servíeris in terra Ægýpti, et liberáverit te Dóminus Deus tuus; idcírco ego nunc hoc præcípio tibi. Sin autem díxerit: Nolo égredi, eo quod díligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse séntiat, assúmes súbulam et perforábis aurem eius in iánua domus tuæ, et sérviet tibi usque in ætérnum. Ancíllæ quoque simíliter fácies. Non sit durum in óculis tuis dimíttere eum líberum, quóniam iuxta mercédem mercenárii per sex annos servívit tibi, et benedícet tibi Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus quæ égeris. "
   
   r. In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis. * Deduxísti sicut oves pópulum tuum in manu Móysi et Aaron. v. Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ; commóta est et contrémuit terra. * Deduxísti. v. Glória Patri. * Deduxísti.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut