Rosarium
Initium
Signum Crucis
Romæ:
v. Domine, labia mea aperies,
r. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
v. Deus in adiutorium meum intende,
r. Domine ad adiuvandum me festina.
Ad Crucem :
Symbolum Apostolorum
Ad grana maiora:
Oratio Dominica
Ad grana minora:
Ave Maria
Ad finem decadum:
Gloria Patri
Hebdomada sancta :
r. Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem.
v. Mortem autem crucis.
Sabbato sancto :
r. Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.
v. Propter quod et Deus exaltavit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Oratio Fatima
O MI IESU, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.
Meditationes Rosarii
In feria secunda et sabbato
I. Mysteria Gaudiosa
1. Quem, Virgo, concepisti. [Mt 1:18, Lc 1:26-38]
2. Quem visitando Elisabeth portasti. [Lc 1:39-45]
3. Quem, Virgo, genuisti. [Lc 2:6-12]
4. Quem in templo præsentasti. [Lc 2:25-32]
5. Quem in templo invenisti. [Lc 2:41-50]
In feria quinta
II. Mysteria Luminosa
1. Qui apud Iordanem baptizatus est. [Mt 3:13, Mc 1:9, Jn 1:29]
2. Qui ipsum revelavit apud Canense matrimonium. [In 2:1-11]
3. Qui Regnum Dei annuntiavit. [Mc 1:15, Lc 10:8-11]
4. Qui transfiguratus est. [Mt 17:1-8, Mc 9:2-9]
5. Qui Eucharistiam instituit.[In 6:27-59, Mt 26:26-29, Mc 14:22-24, Lc 22:15-20]
In feria tertia et feria sexta
III. Mysteria dolorosa
1. Qui pro nobis sanguinem sudavit. [Lc 22:39-46]
2. Qui pro nobis flagellatus est. [Mt 27:26, Mc 15:6-15, In 19:1]
3. Qui pro nobis spinis coronatus est. [In 19:1-8]
4. Qui pro nobis crucem baiulavit. [In 19:16-22] 4. He Who carried the Cross for us. [Jn 19:16-22]
5. Qui pro nobis crucifixus est. [In 19:25-30]
In feria quarta et Dominica
IV. Mysteria gloriosa
1. Qui resurrexit a mortuis. [Mc 16:1-7]
2. Qui in cælum ascendit. [Lc 24:46-53]
3. Qui Spiritum Sanctum misit. [Acta 2:1-7]
4. Qui te assumpsit. [Ps 16:10]
5. Qui te in cælis coronavit. [Apoc 12:1]
Orationes ad Finem Rosarii Dicendæ
Salve Regina
v. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
r. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus. DEUS, cuius Unigenitus per vitam, mortem et resurrectionem suam nobis salutis æternæ præmia comparavit, concede, quǽsumus: ut hæc mysteria sacratissimo beatæ Mariæ Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.