The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (1,35-42)
   
   In illo tempore: Stabat Ioánnes et ex discípulis eíus duo, et respíciens Iésum ambulántem dicit: “Ecce agnus Dei.” Et audiérunt eum duo discípuli loquéntem et secúti sunt Iésum. Convérsus autem Iésus et videns eos sequéntes se dicit eis: “Quid quǽritis?” Qui dixérunt ei: “Rábbi – quod dícitur interpretátum Magíster – ubi manes?” Dicit eis: “Vénite et vidébitis.” Venérunt ergo et vidérunt, ubi manéret, et apud eum mansérunt die illo; hora erat quasi décima. Erat Andréas, frater Simónis Petri, unus ex duóbus, qui audíerant ab Ioánne et secúti fúerant eum. Invénit hic primum fratrem suum Simónem et dicit ei: “Invénimus Messíam” – quod est interpretátum Christus –; addúxit eum ad Iésum. Intúitus eum Iésus dixit: “Tu es Simon fílius Ioánnis; tu vocáberis Cephas” – quod interpretátur Petrus –.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut