Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (16,13-20)
In illo tempore: Venit Iésus in partes Cæsaréæ Philíppi et interrogábat discípulos suos dicens: “Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis?” At illi dixérunt: “Álii Ioánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Ierémiam, aut unum ex prophétis.” Dicit illis: “Vos autem quem me esse dícitis?” Respóndens Simon Petrus dixit: “Tu es Christus, Fílius Dei vivi.” Respóndens autem Iésus dixit ei: “Beátus es, Simon Barióna, quia caro et sanguis non revelávit tibi sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam; et portæ ínferi non prævalébunt advérsum eam. Tibi dabo claves regni cælórum; et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum in cælis, et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum in cælis.” Tunc præcépit discípulis, ut némini dícerent quia ipse esset Christus.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel