The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (1,6-8.19-28)
   
   Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes; hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Et hoc est testimónium Ioánnis, quando misérunt ad eum Iudǽi ab Hierosólymis sacerdótes et Levítas, ut interrogárent eum: “Tu quis es?” Et conféssus est et non negávit; et conféssus est: “Non sum ego Christus.” Et interrogavérunt eum: “Quid ergo? Elías es tu?” Et dicit: “Non sum.” “Prophéta es tu?” Et respóndit: “Non.” Dixérunt ergo ei: “Quis es? Ut respónsum demus his, qui misérunt nos. Quid dicis de teípso?” Ait: “Ego vox clamántis in desérto: ‘Dirígite viam Dómini’, sicut dixit Isaías prophéta.” Et qui missi fúerant, erant ex pharisǽis; et interrogavérunt eum et dixérunt ei: “Quid ergo baptízas, si tu non es Christus neque Elías neque prophéta?” Respóndit eis Ioánnes dicens: “Ego baptízo in aqua; médius vestrum stat, quem vos non scitis, qui post me ventúrus est, cuíus ego non sum dignus, ut solvam eíus corrígiam calceaménti.” Hæc in Bethánia facta sunt trans Iordánem, ubi erat Ioánnes baptízans.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut