Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (12,20-33)
In illo tempore: Erant autem Græci quidam ex his, qui ascénderant, ut adorárent in die festo; hi ergo accessérunt ad Philíppum, qui erat a Bethsáida Galilǽæ, et rogábant eum dicéntes: “Dómine, vólumus Iésum vidére.” Venit Philíppus et dicit Andréæ; venit Andréas et Philíppus et dicunt Iésu. Iésus autem respóndet eis dicens: “Venit hora, ut glorificétur Fílius hóminis. Amen, amen dico vobis: Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdit eam; et, qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódiet eam. Si quis mihi minístrat, me sequátur, et ubi sum ego, illic et miníster meus erit; si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater. Nunc ánima mea turbáta est. Et quid dicam? Pater, salvífica me ex hora hac? Sed proptérea veni in horam hanc. Pater, glorífica tuum nomen!” Venit ergo vox de cælo: “Et glorificávi et íterum glorificábo.” Turba ergo, quæ stabat et audíerat, dicébat tonítruum factum esse; álii dicébant: “Ángelus ei locútus est.” Respóndit Iésus et dixit: “Non propter me vox hæc facta est sed propter vos. Nunc iudícium est huíus mundi, nunc princeps huíus mundi eiciétur foras; et ego, si exaltátus fúero a terra, omnes traham ad meípsum.” Hoc autem dicébat signíficans, qua morte esset moritúrus.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel