Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (14,15-16.23b-26)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Si dilígitis me, mandáta mea servábitis; et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum. Sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus; qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermo, quem audítis, non est meus, sed eíus qui misit me, Patris. Hæc locútus sum vobis apud vos manens. Paráclitus autem, Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quæ dixi vobis.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel