Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (17,1-11a)
In illo tempore: Sublevátis óculis suis in cælum, dixit: “Páter, venit hora: clarífica Fílium tuum, ut Fílius claríficet te, sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam ætérnam. Hæc est autem vita ætérna, ut cognóscant te solum verum Deum et, quem misísti, Iésum Christum. Ego te clarificávi super terram; opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam; et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum claritáte, quam habébam, priúsquam mundus esset, apud te. Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti, et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt quia ómnia, quæ dedísti mihi, abs te sunt, quia verba, quæ dedísti mihi, dedi eis; et ipsi accepérunt et cognovérunt vere quia a te exívi et credidérunt quia tu me misísti. Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi, quia tui sunt; et mea ómnia tua sunt, et tua mea; et clarificátus sum in eis. Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel