The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (19,31-37)
   
   Iudǽi quóniam Parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato, erat enim magnus dies illíus sábbati, rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites et primi quidem fregérunt crura et altérius, qui crucifíxus est cum eo; ad Iésum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eíus crura, sed unus mílitum láncea latus eíus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit, et verum est eíus testimónium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc, ut Scriptúra impleátur: “Os non comminuétur eíus”, et íterum ália Scriptúra dicit: “Vidébunt in quem transfixérunt.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut