Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (20,19-23)
Cum esset ergo sero die illa prima sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli, propter metum Iudæórum, venit Iésus et stetit in médio et dicit eis: “Pax vobis!” Et hoc cum dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. Dixit ergo eis íterum: “Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.” Et cum hoc dixísset, insufflávit et dicit eis: “Accípite Spíritum Sanctum. Quorum remiséritis peccáta, remíssa sunt eis; quorum retinuéritis, reténta sunt.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel